trento

Monumenta Symoniniana

December 26, 1472

Niccolò Cruciger to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 10, cc. 11v-12r. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Salve reverendissime pater, colendissime presul, excellentissime princeps totiusque sapientie et fidei ac sanctimonie domicilium. Etsi alia optavi, prestantissime domine, Dominationem Tuam Reverendissimam litteris alloqui; tamen mihi persuasi ad hoc tempus differre quo minoribus negotiis implicitus legendi litteras meas invenires, quo et mihi nuncius daretur, qui et sententiam meam tibi curam narrare posset.

Quom ergo evander harum lator se profiteretur ad Tuam Reverendissimam Dominationem iterum, nolui earum mearum litterarum vacuum venisse quem pro me loquentem et meam sententiam tibi narrantem, benignis auribus, ut tui moris est, audire velis, oro.

Unum hoc non sileam me semper optasse apud Reverendissimam Dominationem Tuam reliquam vitam meam in posterum agere si non in regali domo saltem, in illius inclita et felici Urbe. Nec omnino usque in hunc diem distulissem, tuo nomini colla subdere, iugum tuum corde, animo, oculis, totius denique corporis gestu amplecti, nisi me sancte memorie cardinalis Niceni amor detinuisset, qui superiori mense in celum convolavit, cui sex annos fidelissime servivi. Cuius rei testes habebis Raphaelem Zovenzonium preceptorem meum poetam clarissimum oratorem eximium, tuique nominis observandissimi, | et dominum Guilhelmum Payellum equitem vicentinum tibique, non mediocri familiaritate, coniunctum, qui ad hoc semper me hortatus est, ut, scilicet, tibi uni me totum traderem, tueque me fidei commendarem. Quem Bessarion cardinalis Nicenus singulari doctrina, admirabili sapientia, suavitate, pietate, mansuetudine, clementia, magnanimitate, bene scientia, liberalitate, fide prestantia, denique non praecellebat. Neminem ergo video, Dive Pater, inter omnes mortales, quem mihi dominum cligam, cuius numen mihi adorem preter te, qui neminem respuis. Ad te ergo confugio, inclita lux aevi nostri, apud quem studium et ingenium mihi exercere liceat, et illud omne in nomen tuum locare liceat oro.

Vale splendor et christianae fidei lumen, cuius sanctis manibus me totum trado.

Venetiis 1472, die 26 decembris.