trento

Monumenta Symoniniana

October 1, 1475

Johannes Hinderbach to Raffaele Zovenzoni

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 10, cc. 5r-7r. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Ioannes antistes Tridentinus suo Raphaeli Zovenzonio poete augusto, salutem plurimam.

Lator presentium, Antonius Tabollarius, litteras tuas nuper ad nos rettulit nobis ex omni parte gratas, et tui erga nos amoris ac observantie plenas habemus tibi gratias qui nos, tanta continuo diligentia observas, et nostri semper memoriam habes, et ad nos tam crebro scribis, quod equidem et nos libenter vicissim erga te faceremus. Sed tot et tante nobis adsunt cure et occupationes, ut plerumque vix cibi et sompni, nobis tempus concedatur.

Quare, mi Raphael, si non equa lance tibi per litteras nostras continuo respondemus, non id tarditati ac negligentie, aut oblivioni tui, seu remissione  amori erga te nostri adscribito, sed magnitudini laborum curarumque nostrarum, que in dies nobis magis ac magis accresciunt. Fuit enim hic apud nos legatus quidam, seu commissarius sanctissimi domini nostri episcopus Vigintimilensis, frater Ordinis Predicatorum sancti Dominici, doctus quidem et immo perversus et iniquus, pro inquirenda veritate martirii ac miraculorum huius nostri novelli martyris; cui et copiam processus et exempla miraculorum descriptorum autentica dari fecimus, que ad summum pontificem deferre debebit. A quo quidem quamvis nihil aliud speramus ac credamus, quam quod de tali ac tanto viro et religioso pontifice sperandum et credendum est.

Non minus tamen videmus et consideramus perfidorum iudeorum ac etiam plerorumque  malorum christianorum, pro muneribus et pecuniis illorum, eis inique faventias practicas et machinationes quibus animos principum ac etiam nonnullorum prelatorum in Ecclesia, quod dolenter | referrimus preoccupante et in suu<m> favorem et recusationem trahunt ac pertrahunt. Quibus tamen omnibus, cum veritate et iustitia, que constans ac perpetua atque incommutabilis apud Deum et homines existit, quibus innitimur horum omnium versutias et mendacia confutare, omnipotentis Dei nostri et unigeniti Eius filii Domini nostri Iesu Christi, et huius gloriosi martyris, qui est imago et similitudo Passionis Eius, cuius virtute tot et tanta admiranda in dies miracula operatur, et in dies continuo maiora horum succedunt virtute ac favore confidente quam hesterna die insignia ex diversis partibus occurerint, quamvis iudei et quidam doctores, quia apud Roveredum, oppidum nobis vicinum, sunt, ubi legatus ille seu commissarius se, pretexto adverse valetudinis que illum et suos hic invasit, pridem se reduxit, extenuare ac flacipendere videantur, quorum copiam tibi libenter transmissimus. Sed non est quod tam celeriter rescribi possit, presertim quam in diversorum notariorum manibus existunt; eorum tamen aliqua priora, et magis elegantiora que Iohannes Mathias phisicus noster in elegantiori stilo latini sermonis descripsit prope diem tibi copiam faciemus, et hoc et alia ampliora de progressu harum rerum, scripta mittemus.

Interea, te rogamus velis nostra ex parte esse cum secretariis ducalibus illustrissimi principis Venetiarum, et aliquibus senioribus consularibus ac patriciis, et eos nostra parte rogare et hortari, ut nihil temere credant aut parte nostra non audita ad instantiam prefatorum legati vel doctorum patavinorum aut potestatis Roveredi quicquam in ea re statuant, qui totis viribus illos patriciosos  iuvare, et de tanto, | tanquam nephario crimine, excusatos facere moliuntur. Et dietim cum illis in consilio, ut accepimus, illic Rofredi existunt, timentes ne fore legatum illum quamvis religiosum et bonum, uti putamus, mendaciis et fictionibus suis, ac eciam muneribus Deum et homines placantibus contaminant.

Si quid ad eundem illustrissimum principem, aut eius senatum describerent, et presertim sicut a nonnullis accepimus; si pro revocatione illarum christianissimarum ac orthodoxarum litterarum penitus instarent, quas pridem illustrissimus princeps ad rectores urbium suarum descripsit, ot omnes libere de martyrio et miraculis huius sancti innocentis pueri predicare possint, et imagines affigere, quod illi perfidi, omnino tanquam vipere et angues, minime equanimiter pati posse videntur, et in suam universalem perniciem et interitum tendere parti pertinescunt, et omni qua possunt nequitia, mendaciis, corruptela et ingenio pervertere, ac per principes impedire ac revocari student. Et iam, ut aiunt, Rome, a summo pontefice et certis cardinalibus, optinuisse dicuntur; de quo casu, si sic est, quod non credimus, plurimum miramur.

Sed confidamus in Domino Iesu et hoc glorioso martyre, cuius causa agitur, quod hanc suam causam tuebuntur et defendent etiam si omnes pseudo doctores et avari huic veritati resisterent et adversarentur, quemadmodum et katholica fides nostra per passiones et matyrium et doctrinam apostolicam, quanto magis persecutionem passa est, tanto magis confirmata est, et adaucta quam quod ex Deo est hominum versutia et malitia perverti aut mutari non potest.

Confidimus enim quod illustrissimus princeps et alii consulares et seniores ac graviores urbis patricii | hoc ne quamquam fieri patiantur.

Quare secretarios et alios virtutis et fidei katholice fautores nostri per te roga et deprecare, ut nihil circa hanc rem innovetur quam prope diem scribemus prefato illustrissimo principi, aut forte mittemus aliquem gravem et maturum virum qui suam celsitudinem de hac re clarius informet, et processum iudiciarium cum confessionibus et iudiciis de hac re habitis, si opus fuerit, secum deferat, et de plana et integra huius rei veritate informetur et certiores fiant, et omnia mendacia confutet et patefaciat.

Nec plura circa hanc rem pro temporis angustia, et nuntii festino recessu scribere potuimus.

Tu vero vale, et huius rei diligentem curam per te et amicos tuos ac nostros adhibe, tum precipue apud Phebum ac Marcum Aurelium principis secretarios veteres amicos et notos nostros, quibus nos summopere offeres et commendabis.

Iterum vale, et si quando commode poteris ad videndum huc gloriosum martyrem et eius miranda opera, accelera et advola. Videbis enim mirabilia Dei et huius sancti opera que non sine magno stupore et admiratione cuipiam videri vel referri poterant.

Iterum et tertio, vale! Et hoc scripta nostra non omnibus passim exhibeas, aut in publicum venire permittas, prout de prioribus factis fore videmus que iam Venetiis et Rome in publico venduntur et sunt impressa, quod nobis minime gratum acceptumque existit, cum huiusmodi epistolas nostras familiarius et minus compte ad te scriptas in publicum edi minime credidissemus, quod longe ab intentione ac mente nostra alienum fuit, et cetera, cum multi variomodo | easdem interpretantur.

Ex arce nostra Boniconsilii tridentina.

Kalendis octobris 1475.