trento

Monumenta Symoniniana

October 12, 1475

Battista de Giudici to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 28, cc 1r. Paper sheet in good conditions; remains of red sealing wax; the letter is autograph.

Reverendissime Domine et Humanissime Pater.

Accepi litteras Vestre Dominationis per dominum Iohannem et dominum Aprovinum, nuncios vestros, quas libenter legi. Ipsos et nuncios benignissime sum complexus et eos libenter vidi et benigne audivi, sicut ipsi melius refferent viva voce Dominationi Vestre.

Verum, quia nunc sum gravi laterum dolore vexatus multa scribere non possum; sed si eos melior aderit valitudo, per presentes litteras plenius circa singula occurentia significabo Vestre Reverendissime Dominationi intentionem meam. Hoc unum scitote: quod et in hiis et in aliis per me factis aut fiendis, semper habeo respectum ad honorem Vestre Reverendissime Dominationis, sicut et hactenus habui, cui humiliter me commendo.

Valeat Vestra Reverendissima Dominatio.

Ex Roveredo, die XII octobris Millesimo CCCCLXXV.

Eiusdem Vestre Reverendissime Dominationis filius Baptista episcopus Vintimilensis commissarius, et cetera.