trento

Monumenta Symoniniana

October 17, 1475

Conto de Fatis to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 11, c 7v. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Reverendissimo in Christo Patri et Illustri Domino, Domino Iohanni Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo et Domino Tridentino benemerito, Domino suo colendissimo servus Vestre Reverendissime Dominationis Contus de Molveno, et cetera.

Reverendissime in Christo Pater et Illustris Domine mi observandissime, post plurimam commendationem. Retulit mihi Bartholomeus Gnanus nuper mentem Reverendissime Dominationis Vestre et ob id illico me contuli ad dominum Iohannem, cui coram significavi quid nam exposceret Vestra Reverendissima Dominatio, et Eiusdem litteras sibi destinatas tradidi. Quibus intellectis, affirmavit non habere quicquam quod ad causam attineat, preter quod se pollicitus est suis litteris ad Vestram Reverendissimam Dominationem deferendis misiturum. Unum autem intellexerit Vestra Reverendissima Dominatio, quod si libuerit, ut ipsum dominum Iohannem Marcum illuc transferre faciam. Vestre Reverendissime Dominationi placeat me certiorem reddere.

Ego namque una secum mox iter arripiemus. Noverit etenim Reverendissima Vestra Dominatio me sibi fidelissimum servitorem extitisse, et semper Deo favente extiturum. Non dubitetis, Reverendissime Domine, ea qua potui diligentia me usum esse in causa domini Gregorii vestri cancellarii nec in futurum ob fidem et observantiam quam erga eandem vestram reverendissimam Dominationem habere et volo et debeo quicquam omittam quod expediat ad finem et victoriam dictae causae.

Bene valeat Vestra Reverendissima Dominatio, cui sedulo me committo.

Datum Verone, die XVII octobris MCCCCLXXV.