trento

Monumenta Symoniniana

October 7, 1475

Raffaele Zovenzoni to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 10, cc. 7r-7v. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Ioannes antistes Tridentinus suo Raphaeli Zovenzonio poete augusto, salutem plurimam.

Divo Iohanni antistiti Tridentino Raphael Zovenzonius poeta augusto se suosque commendat.

Accepi litteras tuas, quibus scribis quantis adhuc procellis ista Petri navicula iactetur, atque Deus omnipotens clavum tenet, velisque ministrat. Quare bono animo sis; nihil enim quod sit timendumque periturum est enim desiderium peccatorum, et avaritie sordes in dies patebunt magis; nec tantum poterint iudeorum patroni nephandissimi quanta  pueri tui, immo Christi miranda potentia, cui qui contradicunt Dei glorie invident id quod si eos fugit est auri cecitas qua miseri velantur. Plena sunt ista tridentina templa miraculis; plena est liberatorum votis Italia, que omnia Christi laudem gloriamque significant. Et Belzebuc stigia rabie tumens circuit querens quem tantis Dei triu<m>phis disturbatorem obiiciat.

O infelix patrocinium, quod est æterni incendii perpetuus carcer! Tu vero, Princeps Illustris, cuius in dextra Christus est confligere collatis signis cum Dei hostibus, tuis quippe armis qui obsistet. Futurus est nemo. Novi nihil. Tergeste peste liberate sint, sed nondum naves huc sunt appulse. Res orientis alcionalia prese ferunt. Si quid usu | venit quod tuis auribus dignum sit, calamo non parco academia mea bello valet, domusque tota. Quam mihi letitiam attulerit imago sanctissima quam ad me misisti non possem vel curam aperire. Visus sum videre vivum puerum, cuius adhuc vulnera lachrymis desicaturus sum. Tu vero, pro tua in me karitate commovenda, me sacro infantulo Tridenti patrono eloquentissimo, qui in Dei immortalis conspectu semper assistit, cum ceteris qui agnum sequntur.

Vale, meque, quod facis, ama.

Venetiis nonae octobris 1475.