trento

Monumenta Symoniniana

November 10, 1475

Raffaele Zovenzoni to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 69, cc. 1v-2r. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Iohanni antistiti Tridentino, Domino, Patri ac Patrono, Raphael Iovenzonius poeta se commendat.

Pharao rex, cuius induratum est cor, nescio quid fraudis machinari conatur in Christum, et non audit durum esse contra stimulum calcitrare. Iurisconsultos audio; preterea nescio quos iurisconsultos Roveredi iudeorum causam suscepisse hebulones, qui suarum linguarum nebulis solem obfuscare velle audeant. At lucrant sordidi homines, si homines appellandi sunt, qui nullum humanitatis officium pre se | ferant. Et quid si totum mundum lucrentur animae vero eorum detrimentum patiantur.

Tu vero princeps cum Christo prodis in prelium, et cum antesignano Symone puero innocentissimo, cuius sanguine tua vexilla rubescunt, vinces – mihi crede: vinces! – et iudeorum perfidia conculcabitur. Quare magno fortique animo sis, iam tuae gloriae laurea corona contexta est. Iam in caelo et terris triumphas.

Ego vero ad plaustra, poetarum more, elogia tua cantaturus sum.

Vale, et si quando per otium, licet hec animula quae tuis vivit epistolis fave ne pereat curato.

Venetiis, quarto idus novembris 1475.