trento

Monumenta Symoniniana

November 28, 1475

Giacomo da Correggio to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 60, c 1r. Paper sheet in good conditions with sealing wax seal autograph of Giacomo da Correggio.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime, et cetera, post humilem et debitam recommendationem, et cetera.

Presentium lator ex parte Reverendissime Dominationis Vestre mihi retullit quod deberem esse et videre cum canzelario magnifici domini potestatis si velit dare scripturas factas in examinatione castelani et in aliis presentibus pro illud quod esset honestum et iuxta consuetudinem et ordinem huius tempore Rovredi.

Qui dixit ullomodo illas nole<t> dare secundum hunc ordinem et consuetudinem, eo quia sunt scripture magni ponderis et magne substantie, necnon multum important, nec sunt ponende in interno aliarum scripturarum, et quod ad minus octo intendit habere ducatorum.

Vestra Reverendissima Dominatio sit quod super hoc dominus fautores [....]. Tarda responsione coram Reverendissima Dominatione Vestra modo excuso, quia hoc solum fuit causa cum eo componendis aput . Notifico Reverendissime Dominationi Vestre quod hic advenit unus legum doctor qui iam hebreus fuit et habet litteras cardinalium predicandi ac constangendi iudeos ad eius predicationem, qui mihi videtur persona optime idonea in legibus eorum et subtiliter contra eos loquitur.

Si placet Vestre Reverendissime Dominationi, dum ad illam mittam.

Me humiliter Vestre Reverendissime Dominationi recommitto.

Rovredi, die XXVIII mensis novembris 1475.

Vestre Reverendissime Dominationis servus presbiter Iacobus de Corigia scripsit.