trento

Monumenta Symoniniana

November 5, 1475

Giacomo da Spor to Ludovico Querini

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 49, c 1r. Paper sheet in good conditions copied by an unknown scribe.

Nobilis et graciose vir salutem.

Devenit ad aures meas qualiter quidam dictus Hanselinus, civis aut inhabitator tridentinus, per reverendissimum patrem dominum Bastianum  episcopum Vintimilensem, per aliquot dies detentus sit, et huiusque detinetur, de quo prefati cives et inhabitatores non parum gravantur, et vero inmerito. Ideo, quod talia ac similia eorum subditis apud predecessores nostros nunquam admissa sunt ac illata fuerunt, attentis fraterna karitate et bona vicinitate huiusque inter illustrissimum dominum vestrum et prefatos dominos observata et, ut spero, in posterum observanda.

Quia propter, nobilitatem vestram attente rogo et exhortor quatenus prefatum Hanselinum per antedictum legatum, ut fertur, detentum absque ulla sui corporis lesione ac rerum detrimento, relaxari faciatis, et similia deinceps eidem Iohanni aut aliis subditis prefate Dominationis Vestre inferri permittatis, sed huiusmodi suis illicitis actibus et conatibus obsistat et consentire non velit, inspectis etiam in hiis prefati legati pollicitis promissionibus, hic Tridenti coram prefato reverendissimo patre et domino nostro domino Tridentino, necnon consiliariis maioribus illustrissimi principis ac aliis factis quod se de hisce criminalibus non velit impedire, nec id habeat a sanctissimo domino nostro papa in comissis nec tangere superioritatem illustrissimi domini ducis aut criminalia.

In hoc non michi, sed prefato illustrissimo domino duci ac episcopo, ultra condignum exhibituri, rem gratam atque complacentiam singularem in simili et maiori vicissitudine recompensandum.

Si autem secus foret et prefatus Hanselinus non relaxaretur, quod non confido necesse foret, illa ac alia gravamina illata fero amplius inferenda prefato illustrissimo domino duci id notifficare et super hac provisionem ex adverso facere vestrum, super hac responsum per presentium latorem expectando satis.

Tridenti, die quinta mensis novembris, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto.

Iacobus de Sporo capitaneus Tridentinus nobili et gratioso viro domino Ludovico Quirino potestati Roveredi.