trento

Monumenta Symoniniana

November 8, 1475

Battista de Giudici to Giovanni de Salis

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 50, cc 1r-2r. Paper sheet in good conditions written by de Giudici's notary Raffaele da Birago.

Baptista, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopus Vintimilensis commissarius apostolicus in causa occisionis cuiusdam pueri tridentini et miraculorum divulgatorum specialiter deputatus, spectabili viro et eximio legum doctori domino Ioanni de Salis de Brixia potestati Tridenti, salutem in Domino et nostris huiusmodi immo verius apostolicis firmiter obedire mandatis, licet sepius monitiones nostras et mandata vobis directa contempseritis, nobisque tanquam vero commissario apostolico parere recusaveritis praetextu quarumdam frivolarum exceptionum et protestationum nobis pro parte vestra porrectarum in quibus assertum commissarium appellatis.

Nos tamen, intendentes ipsa mandata apostolica diligenter exequi, ut tenemur, et in investigatione veritatis nobis per eandem Sedem commissa rite et legitime procedere, citatis et vocatis principaliter qui merito fuerint evocandi, et maxime illis qui contra iudeos inquirendo processerunt et examinationem totius causae hebreorum et condemnationem fecerunt et quosdam suspectos christianos absolverunt.

Vos, suprascriptum dominum Ioannem de Salis, potestatem Tridenti, pro investiganda praedicta veritate, maxime quantum praedicta vestra acta, gesta et attentata fidem catolicam concernunt et sanguinis dicti pueri immolatione saepius, ut in vestris dictis processibus per iudeos fieri consuetam et in opprobrium Christi saepe factam, tenore praesentium in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sentenciae pena, citamus, requirimus et monemus quatenus personaliter hic Roveredi coram nobis in loco solite audientiae nostrae, infra trium dierum spatium post presentationem seu notificationem presentium vobis factam, immediate sequentiam, quorum trium dierum, unum pro primo, unum pro secundo et reliquum tertium diem pro tertio ultimoque et peremptorio termino ac monitione canonica assignamus comparentis nobis responsurus super his de quibus in dicta causa fidem catolicam concernente dixerimus requirendum interrogandum et examinandum, vel causam rationabilem quare hoc facere non teneamini infra dictum tempus coram nobis advenisse sub dicta pena; alioquin, lapso dicto termino et vobis non comparente aut sufficienter non dicente, quare id facere non teneamini ad declarationem dictae excommunicationis sententiae et ad alia graviora habere remedia contra vos procedemus, sicut de iure fuerit procedendum.

Insuper, quia aliis nostris mandatis vobis sub pena excommunicationis iuridice | directis non paruistis et contra quosdam incarceratos hebreos seu hebreas ad torturam indebite procesistis in vilipendium mandatorum apostolicorum et impedimentum non parum investigande veritatis, vos suprascriptum dominum Iohannem de Salis de Brixia potestatem ut premittitur tridentinum sub eisdem modis penis et termini citatus, monemus et requisimus quatenus modo et loco suprascriptis coram nobis compareatis ad videndum et audiendum per vos declarari vos excommunicationis penam incurrisse, et tanquam excommunicatum publice nuntiari et declarari debere. Quarum excommunicationum absolutionem nobis vel superiori nostro tantummodo reservavimus, in quorum fidem habeas fieri et per notarium nostrum infrascriptum subscribi ac sigillo nostro communicati, vobisque presentari iussimus per Iacobum Ioannis da Lato, de facto nuntium iuratum per nos ad haec specialiter destinatum, cuius relationi dabimus plenam fidem.

Datum Roveredi in domo nostre residentiae, anno Dei millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto, die octava mensis novembri.

Raphael de Birago notarius scripsit.