trento

Monumenta Symoniniana

May 21, 1475

Johannes Hinderbach to Raffaele Zovenzoni

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 10, cc 3r-4v. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Rediit ad nos portitor litterarum nostrarum, quibus te certiorem reddidimus de receptione tuarum deque martyrio pueruli a perfidis fidei nostrae atrocissimis hostibus iudeis in civitate nostra ad contumeliam Iesu Christi Salvatoris nostri in ipsius sacratissimis diebus Parasceve interempti. Interea, venit isthuc nobilis iste adolescens Brachardus Nivem, achademicus tuus, totus ardens ac flagrans in amore huius nostri marrtyris novelli. Referre poterit ea que oculis suis vidit, et manibus contrectavit omnia enim illi palam demonstrari iussimus, precipue vero de tribus miraculis uno eodemque coram illo contingentibus. Et, ut credimus, redit ad vos optime instructus et fide optima formatus, qui refellere poterit omnes ex adverso latrantes et perfidie iudaice faventes. Qui utinam et ipsi ad tumbam parvuli istius provolutis genibus procumberent. Credo equidem quod melius instructi informatique hinc abirent, et ubi hactenus eidem detraxerunt ipsius sanctitatis optimi testes ac precones fierent. Tanta est enim huius innocentie sanctimonia et claritudo ut nemo qui huc, eciam incredulus accidat non nisi plenus fide ac devotione hinc abscedat, preter eos forsitan qui diabolica vel iudaica pravitate corrupti pecuniarum amore ac questu huc accessint. Quorum tamen nonnulli adeo compuncti virtutibus et miraculis huius pueri existunt, ut palam et publice | hoc ipsum professi sint, et iudaicam perfidiam penitus detestati.

De punitione vero iudeorum quam tantopere efflagitas, et omnes christiane religionis cultores mirum immodum expectant, iam pridem tibi scripsimus dudum illos igne consumptos fuisse. Si modo iniquorum quorundam perfidia christianorum iudeis faventium et multarum, ut dicitur, pecuniarum pollicitatione corruptorum. Qui impium hoc eorum facimus atque horrendum apud aures illustrissimi principis domini ducis Austrie extenuare verbis suis, verbis et falsis persuasionibus iustitiam impedire conati sunt. Quorum tamen machinationibus Deus verus et omnipotens, qui hunc novellum martyrem suum cotidie multis miraculis illustrat, resistit, et signis et prodigiis in nonnullis eorum palam ostensis confundit. Habemus etiam ac misimus solennes oratores nostros ad suam serenitatem pro vera et clarissima huius rei et perfidie iudaice ostensione, qui ex processu iudaico et ordinatissimo probent illorum facinus et impietatem in hoc innocentissimo puerulo, et christiano sanguine ad missam, ita ut nulla falsa commentatione Iudeorum, aut falsorum christianorum valent extenuari. Quibus ad nos reversis, nihil magis cupimus et desideramus quam ut pro suis demeritis iustas penas luant; et ceteris omnibus eorum pena cedat in exemplum.

Ceterum, mirum in modum oro et rogito ut Titum Livium nostrum, iam diu a nobis exulantem ad nos remittas per hunc magistrum Gerhardum, aromatarium nostrum, per quem itermum nunc scribimus magistro Iohanni Antonio feltrensi | medico ducali, apud quem, ut accepi liber ipse secundo pignori extitit obligatus pro medicis illis residuis pecuniis quas illi claudo ex arbitratu tuo pro Plinio, Naturalis Historie, in carta pargamena ac ligatura eiusdem mansimus obnoxii, quas tamen eidem nuper Venetias accedenti persolvi fecimus, quibus per eundem prefato ducali phisico restitutis oro ut librum ipsum prefato aromatario nostro tradi consignarique facias, ut eundem inter [..........] rerum suarum, quas huc secum afferet reponat, et ad nos usque deducat salvum et illesum quemadmodum de tua et illius fide certum haberemus et speramus, et diutino illo non caveamus sive miniato sive non, et ad manus claudi illius amplius non perveniat, ne forte iterum illum alteri pignori obliget et nobis perdatur.

Idem enim phisicus feltrensis ad nos iam bis scripsit illum prefato claudo minime tradere voluisse, nisi primum a nobis per litteras nostras de voluntate nostra certior factus fuerit. Super quo iam altera vice eidem scribimus et oratum facimus, ut illum tibi aut prefato aromatario nostro et non eidem claudo nisi sub fideiussoria cautione tradat. Ita, ut ipsum brevi temporis spatio nobis fideliter velit consignare, habes nunc mentem et intentionem nostram, de qua et prefatum phisicum, et claudum illum poteris ulterius avisare. Nec plura.

Iam vale et Titi Livii nostri ut ad nos redeat curam habe.

Ex arce nostra tridentina Boniconsilii.

Raptim XII kalendas iunias 1475.

Cedula

Venetur ille tuus auditor qui ortos nostros aquas irriguas in eis introductas lustravit tibi de illorum structura | referre poterit, necnon de columnis ac lapidibus marmoreis, quos in dies pro perfectione operis residui puliri fecimus et in opere mitti, ita ut totam iam fere arce reddimus marmoream que antea latericia et magna ex parte lignea erat.