trento

Monumenta Symoniniana

August 13, 1475

Bartolomeo Pagliarini to Arcangelo de Balduinis

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 11, c 5r. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Praestanti et clarissimo artium et medicine doctori, domino meo Archangelo, civi nobili tridentino, tanquam fratri honorando, Bartholomeus Paiarinus iurisconsultus vincentinus, ut frater et filius tuus.

Clarissime excellensque doctor ut pater observande, proficiscenti istuc litterarum harum delatori mihi amicissimo facere non potui, quin ad magnificos illos praesidentes vestros has alligatas litteras darem; tibique etiam mihi familiarissimo aliquid scriberem. Devotio obligatioque mea erga beatisimum martyrem vestrum novellum, cui pro suis in me meritis non mediocriter teneor; amorque et affectio, qua dignissimam patriam istanc tuam prosequor, ac iam diu prosequutus sum, me plane impulerunt ad significandum magnificis praesidentibus, videlicet aliqua quae mihi plurimum pertinere visa sunt ad confirmationem defensionemque causae huius gloriosissimi martyris Symonis.

Quanti enim zizaniae lolii tribulorumque semina sparsa sunt, continuoque spargantur in segetem mundissimam huius agri, tam ab iniquis iudeis quam a perfidis christianis! Nonminus mirum quam foedum est. Ex auri autem argenti semine omnis tempestas exoritur, sicuti fit et in reliquis casibus humanorum rerum. Sed de hoc ipso satis mitto praestantiis illorum magnificorum deputatorum reipublicae, videlicet exemplum breviuscolae cuiusdam hystoriae a me nuper excerptum ex Speculo Hystoriali, cuius eventus fuit similis huic, vero tempore imperii Federici primi, sub regno Philippi Transalpinae Galliae regis. Praeterea certiores illos facio eorum quae hac in re Rome moliantur hebrei, ut fidem huius sanctissimae veritatis quantum ad miraculorum celebritatem evertant.

Nam, ut tibi loquar apertius, cum quo secretum quodvis loqui posse videor spoponderunt magnum pondus auri amico quem nosci profecturum ad investigandum perquirendumque, et cetera. Ipse tamen sprevisse se ait, et cetera, quorum utrumque quam verum sit Deus ipse novit et tu iudicare pro tua sapientia facile potes. Nam alterum quidem dubium non est; de altero vero dubitari potest.

Tu igitur, vir excellens, meique amatissime, cuique ego me maxime debere profiteor, si quid pristinae tuae in me benivolentiae servas, adhuc si quem hortos patriae tuae tibi carus sit qui rebus omnibus carior esse debet, litteras meas his tuis annexas praesidentibus offerre ac obsignare non graveris. Nuncius enim hic fortuitus mihi fuit; credoque ipsam paucam admodum et loci et multominus personarum habere notitiam. Te vero rescribere mihi paucis velim, quam grata acceptaque fuerit significatio huiusmodi mea missioque litterarum a me bona fide ac summa animi sinceritate in primisque devotione martyris facta. Cui scito me teneri pro beneficio liberationis morbi, de cuius eventum plurimum dubitavi, et fortasse ante kalendas septembris istuc me ad exolvendum conferam votum.

Non amplius nisi ut me ames teque a me amari scias. Valeat reverentia tua cui plurimum me commendo. Rogoque ut spectabilibus dominis Calepino, Iohannique Antonio venerabili ac Melchiori Facino conterraneo nostro quam maxime me commedes.

Datum Vincentiae, VIII idus sextilis millesimo CCCCLXXV.