trento

Monumenta Symoniniana

September 13, 1475

Johannes Hinderbach to Bartolomeo Pagliarini

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 71, cc 8r-8v. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Ioannes, Dei gratia antistes Tridentinus, insigni et prestanti iurisconsulto Bartholomeo Paierino civi vincentino salutem plurimam.

Recepimus litteras tuas responsivas ad eas quas nuperrime ad Tuam Prestantiam miseramus omni elegantia, facundia et humanitate plenas, que adeo nos oblectarunt ut nihil iocundius nobis afferri potuisset. Sunt enim littere tue adeo limate et compte ut nec in achademia vel officina cuiuslibet maximi principis aut eloquentissimi preceptoris rethoricorum limatius ac tersius scribi potuissent.

Habemus Tue Prestantie gratas quamplurimas ut scripta nostra in bonam partem acceperis, quamvis aliquanto tardiuscule ad Tuam venerint Prestantiam, et modum epistularum excesserint, quod vero personam tuam nobis offeras ad servitia nostra ut continuo apud nos manere et fructum mutue benivolentie uberiorem capere possis. Cuperemus et nos te aliquando invisere et mutua inter nos conversatione oblectari, quom ex visione litterarum tuarum ac figuratione animi tui tantum oblectamenti receperimus.

Speramus enim multo ampliorem fructum ex personali experimento recepturum. Dedissemusque nunc hoc in tempore locum et occasionem huc veniendi et hic apud nos persistendi, nisi iampridiem alteri hec provincia designata foret priusquam te huius animi ac propositi fore certo didicissemus. Itaque, pro hac vice nos quesimus excusatos habeto. In futurum vero, sed quis locus aut occasio dabitur, non erimus immemores desiderii tui. Redatum enim erat nobis te propriis in brevibus minime constituti, sed in provincia Marchie, nescimus qua civitate, quoque publico officio incumbere, alioquin fortasse aliam de te deliberationem | fecissemus.

Iam vale felix, et nostri memor et amans.

Ex arce nostra Boniconsilii tridentina, idibus septembris, anno Domini 1473.