trento

Monumenta Symoniniana

September 20, 1475

Sigismund of Austria to Battista de Giudici

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 19, c 1r. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Intelleximus cum singulari complicentia ea que Paternitas Vestra in causa hebreorum Tridenti detentorum ad nos scripsit; et quia his diebus, huius respectu, oratores nostros istac transmisimus, ad quos iterum litteras nostras in presentiarum destinavimus. Ex quibus, Paternitas Vestra Reverendissima nostram prout non ambiguus intellexit et clarius intelliget, fuimus et semper sumus inclinati ad hoc, quod innocentes pro nocentibus non habeantur, et paratissimos nos offerrimus ut filius obedientie ad omnia ea que redere possent ad complicentiam sanctissimi domini nostri pape, et Vestre Paternitatis.

Datum in opido nostro Insprugg, XX mensis septembris anno Domini 1475.

Sigismundus Dei gratia Austrie dux, et cetera.

Dedi per se ipsum, manu propria scripsi.

A tergo: Reverendissimo in Christo Pater, amico nostro carissimo, Domino Baptista episcopo Vintimillensi, sanctissimi domini nostri pape commissario.