trento

Monumenta Symoniniana

September 29, 1475

Giovanni Menichen to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 102b, c 1r. Paper sheet in good conditions, autograph of Giovanni Menichen, with a red wax seal.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine colendissime, post humilimam et debitam mei commendationem.

Roveredum heri cum applicuissemus, Cristel, presentium latorem, in hospicio cum vino suffusum comperimus et quendam alium Paternitatis Vestre Reverendissime familiarem cognomine. Et cum apud descendissem, venerunt ceteri ad nos eundem eius Cristel infantulum interfecisse confessus fuisse referentes [......]. Ita turbatus et perplexus fui quod loqui non poteram. Diligentiam tamen fecimus ad reperiendum verum quod deposuerit, sed minime se hoc scelus perpetrasse omnia. Dominus Approbinus, Paternitatis Vestre Reverendissime ordine, monerat que caute sit et respectus habeatur. Si aliqui hunc locum petierunt imo iudei cuidem qui hoc [......] affluebant dicentes dictis abtulerentur, si ordinem dare posset, inter de castelis de Tridento.

Paternitas Vestra Reverendissima ipsum exercet, et cetera, hoc secundo etiam Deo propicium in persona ad eandem me recipiam habundancius singula referendo, et cetera.

Roveredo, die sancti Michael Archangeli anno 1475.

Paternitas Vestra Reverendissima [....] non ex hiis [.....] dedicisse fungor.

Eiusdem Paternitatis Vestre Reverendissime deditissimus et humilis Iohannes Menichen servitor.