trento

Monumenta Symoniniana

January 31, 1476

Bartolomeo Pagliarini to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 65, cc 7r-7v. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Nuper ad nos fama percrebruit, Religiossisime Antistes Princepsque Magnifice, pileatum illum qui ex monacho iudeorum rex factus fuerat exauctoratum a sanctissimo domino nostro pontifici maximo fuisse, atque huius quidem exauctorationis causam non aliam fuisse diuidico quam quod iudaicis partibus nimium faverit. Plusquam apud eum pondera auri quam veritatis atque pietatis christianae rationes valuerint.

Quamobrem, criminis legis Conrneliae de falsis reus factus est, cuius preter infamiam iudicium capitale est. Bene igitur, clementerque nimis cum ipsum ictum fuerit, si sola exauctoratione puniatur. Nam, sicuti ait Dominus in evangelio: «Expediret ei ut mola asinaria collo gravatus in profundum maris demergeretur», aut ex montanis preruptis in vallem concavam traderetur. Quandoquidem et monachus et episcopus et apostolicus legatus summi pontificis mandatis abuti auderit, instarque Iudae Scarioti veritatem iusti atque innocentis sanguinis precio prodere ausus sit adversusque Christum ipsum conspiraverit cum perfidis fallacibusque iudeis avara in ea pactione.

Atque huius ego mali non ignarus [....] vel multo ante adventum huius portenti tridentinis civibus tuis, sicuti et te nesce non dubito, per litteras predixeram | quicquid apostata ac pseudo propheta facturus foret. Accepi preterea te securitatem iustissimi gladii tui in reliquos impios facinorososque iudeos, qui in carcere servabantur execuisse, de quibus restabat sumendum supplicium teque, ut est in codice divi Iustiniani, nihil putasse actum quoad quicquam superesset agendum. Scriptum enim legeras in sactis Apostoli epistulis, illum domum coronatum iri, qui cursum perfectius consumasset, legitimeque certasset neque incipientibus sed perficientibus coronam gloriae premiumque protendi. Quo fit, ut Tua Digna Veneratio, unacum summi sanctitate pontificis reliquoque apostolico collegio gratiarum actionem ab omni christianorum universitate amplissimam mereamini, Tu quidem de scelestis iudeis pontifex vero de scelestiori iudeorum fautore iusta animadversione damnatis.

Benedictus igitur Deus qui fecit omnia, qui lucem fecit ex tenebris, qui nigrum et candida vertit, illi immortalis honos et gloria. Te vero ego per universum Latium predicabo ac perpetue hominum memoriae, meo calamo conferabo.

Vale venerabilis princeps, germanicumque decus, cui ego et longevos annos et maxima quoque ornamenta amplitudinis auguror, cuique me iterum subdo atque commendo.

Scripta pridie kalendas februarii 1476, data vero IIII nonas februari.

Bartholomeus Paiarinus iurisconsultus vicentinus Tuae Venerabili Dignitati iterum se commendat.