trento

Monumenta Symoniniana

October 4, 1476

Michele Carcano to Johannes Hinderbach

A = Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 74b, c 1r. Paper sheet in good conditions, autograph of Michele Carcano.

B = Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 74a, cc 13v-14r. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Reverende Pater in Christo ac Domine, Domine mi observandissime, salus Tuae immortaliter.

Recepi litteras Dominationis Tue, quibus percepi ad ipsius devenisse aures quemadmodum iudeorum iniqua rabies adeo contra me apud Dominium Venetiarum prevaluit, ut litteras mihi in omnibus ipsius terris predicationem inhibentes impetraverint. Quocirca, Dominationi Tue innotescat hoc non veritatem sed maximam sapere falsitatem.

Verum, hoc pro viribus egerunt ut impetrarent, sed magis Dei clementia potuit quam ipsorum venenata nequitia; nec effectui demandare potuerunt, quod corde nequam cogitaverunt. Immo, omnibus diebus festis hos meos Venetos evangelii mei facio participes.

Ad partem autem illam rendendo, qua me hortatur et obsecrat quatenus ad Sedem Apostolicam pro beati Symonis determinatione negotii favorabiliter accedam, profecto hoc me | sciat totis affectare precordiis, sed venenosa pestis que per universa ferme loca per que transitum me oportet habere dispersa est, itineri meo maximum prebet impedimentum. Letabunda tamen vivat Dominatio Tua, spem firmam habens in eo cui universa ad nutum obtemperant, nec cum eo recte ambulantium despicit lachrymas et preces qui tanto lumine illustrabit illorum mentes qui negotio presunt, quod debite executioni tandem demandabitur.

Valeat igitur in Domino Dominatio Tua, cui me instanter commendo.

Ex sancto Francisco a Vinea, in Venetiis, 4 octobris 1476.