trento

Monumenta Symoniniana

December 16, 1476

Francesco Maffei to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 78, c 1r. Paper sheet in good conditions.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, post commendationem.

Accepi nuper, Reverendissime Domine, litteras quibus sum factus certior dominum Approbinum vestrum nuncium pro causa adversus iudeorum perfidiam Romam redire et in dies expectari dominum Melchiorrem et Ihohannem  Mennichem, huius cause sollicitatores, quod quidem mihi vehementer placet. Nihilumque ante Natalis Domini festa, de hac re agendum est. In hoc, non dubitet Dominatio Vestra Reverendissima post festa causa illico agitanda est, in qua certe gloriosam et indubitatam victoriam non speramus solum, sed quasi amplectimur. Nec minus beatus Symon innocens noster suis precibus apud summum pontificem causam suam iubitur quam apud Deum quoscumque suum patrocinium implorantes defendet.

Habetis, Reverendissime Pater, bonos milites in hac pugna et qui nunquam sunt palma discedire ne prelio disciderint. Nos, siquidem primum vitam quam causam hanc sanctissimam et religiosissimam deferemus. Eadem mente est reverendissimus dominus cardinalis Mantuanus. Quapropter, bono animo sit Dominatio Vestra Reverendissima et victoriam, quam prope in manibus habemus, spe certa expectet – scio quod scribam, nec fallam opinionem suam.

Scriberem ad Approbinum unacum his. Verum in itinere iam illum esse arbitror et ante Domini Natalem expecto. Ubi ille venerit, quid facto opus sit una constituimus et de omnibus Dominatio Vestra Reverendissima redditur certior, cui me etiam atque ex toto ex corde commendo ac tendo, ad cuius iussa semper sum paratissimus.

Rome, XVI decembris MCCCCLXXVI

Eiusdem Vestre Reverendissime Dominationis servitor et filius Francischus Maffeus.