trento

Monumenta Symoniniana

April 3, 1476

Pope Sixtus IV to Johannes Hinderbach

A = Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 70, c 1r. Paper sheet in good conditions written by an unknown scribe with a few mold stains and red sealing wax seal.

B = Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 29, cc 1v-2r. Double paper sheet in good conditions copied by an unknown scribe.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Post reditum venerabilis fratris Baptiste episcopi Vintimilensem, quem ob causam hebreorum istuc misimus <ad> cognitionem huiusmodi cause, quibusdam ex venerabilibus fratribus nostris Sancte Romane Ecclesie cardinalibus commisimus, cuius commissionis vigore dudum inhibitio emanavit, intelleximus tamen quod, his non obstantibus, quottidie contra ipsos iudeos aliquid innovas; in quo, si ita sit, prudentiam tua miramur, qui non consideres id tibi, stante inhibitione huiusmodi non licere.

Utrumque tamen sit, volumus et sub pena suspensionis | a divinis, apostolica auctoritate tibi mandamus ut deinceps huiusmodi occasione nihil contra iudeos ipsos aut eorum aliquem debeas innovare, sed mulieres et viros quos detines extra carceres, in loco non incommodo, tuto tantum servari facias. Secus, si fieret, quod non credimus, materiam preberes tibi graviter succensendi.

Datum Rome apud sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die III aprilis MCCCCLXXVI, pontificatus nostri anno quinto.