trento

Monumenta Symoniniana

June 30, 1476

Johannes Hinderbach to Bartolomeo Pagliarini

B = Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 71, cc 1r-3r. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

B' = Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 71, cc 6r-7v. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Ioannes Hinderbach, non suis equidem meritis sed divina pietate Tridentinorum antistes preclaro et insigni divini humanique iuris interpreti ac oratori facundissimo Bartholomeo Pagliarini inclite Urbis Vincentine civi egregio salutem plurimam dicit.

Multi dies sunt, vir insignis, ac menses quod quedam epistula tua vel, ut verius dicam, amplissima oratio, nobis per venerabilem ac religiosum fratrem Nicolaum Ordinis sancti Francisci de Observantia ad nos predicatum verbi Dei gratia tempore carnisprivii accedentem, tuo nomine oblata fuit. Ea quidem lege, ut illam aliquo tempore celatam servaremus neque in publicum ederemus, aut omnibus passim communifaceremus. Quam equidem pro more nostro, ut omnium solemus, epistulas singulari quodam gratulationis affectu accepimus.

Quom iam pridiem dulcedinem atque suavitatem eloquentie tuae pregustavissemus, in ea epistula quam dudum antea consulibus provisoribusque civitatis nostrae, paulo ante a<d>ventum illius pseudo prophanique nonmodo antistitis sed antichristi prenuntii ac iudeorum legati scripseras, in qua et illius iam corruptam mentem animumque, auri cupidine obligatum, obnoxiumque prophetico quodam spiritu vaticinabaris, ut ab illius venenatis insidiis cautius precaverent. Admonebas que quamvis ad nos destinata non fuerit illam tamen veluti presagium quoddam tanti viri, cuius eloquentia tulianam prope atque lacteam Titi Livi gravitatem redolebat cordi nostro inscripsimus. Ita, ut plane menti nostre insederit vehemens suspicio, verissima tandem ac multa experientia, nedum nobis sed et toti Italie ac Germanie, quin ymmo et Urbi et orbi patefacta corruptela. Fatemur plane nos gravi reprehensione dignos qui hisce tuis litteris tam elegantibus, tanquam omni ex parte, ut ita dicam, illustribus ac splendidissimis, dudum non responderimus, sed ne ullum frivole excusationis umbraculum obtendisse videamur.

Dicemus libere huius protelationis ac more causam, tanta enim fuit huius epistule, | vel verius orationis ac libelli tui, visendi legendique cupiditas, ut priusquam venerandus ille eius portitor | a latere nostro discederet, eam uno, ut aiunt, flatu ac vehementi spiritu transcurreremus. In ipso vero lectionis transcursu advenit vir nobilis ac strenuus iudaice perfidie ultor, ac iniurie christiane vindex, Iohannes de Salis civis brixiensis ac legum doctor insignis, urbis nostre pretor, cui cum tanta laude ac gloriae, nec minus iustitiae commendatio quam in nostram personam, veluti presidentis immeriti tantopere perstrinxeras, quodammodo communis foret utpote qui constantis semper voluntatis ac propositi nostri in ultionem tanti facinoris optimus atque zelantissimus iudex et exequutor iustitie publice extitit et qui nec auro manus neque prece precibusque multorum hic ac domi sue a plerisque iudeorum fautoribus ac prosenetis interpellatus aures prestiterit, sed perpetua constantique ac nostre menti consentanea semper voluntate propositoque iustitie cultu perseveraverit.

Illumque in perfidos illos veritate primum ab universis nephandissimis istis, sigillatim elicita ac iuris ordine ac perseverantia examinis viritim extorta tandem sententiam in eos dictaverit protuleritque et per ministros iustitie publice palam omnibus executioni demandaverit; eandem, veluti signifero, iustitie communifaciendam, illamque suis manibus haud quaquam denegandam existimavimus, qui eam per quamplures dies apud se ea tamen lege, que eam acceperamus, retinuit, atque ideo illam ei legendam libentius tradidimus, quod iam multis mensibus ante virtutum tuarum in hac nostra civitate summus predicator extiterit, utpote qui illas non numquam se expertum ducem Vincentie assessor esset affirmaret.

Interea, huius fama per Urbem undique elapsa ab omnibus videri, legi, demirari atque, ut ita dicam, exosculari cupiebatur, | petebatur, exigebatur atque de manu in manum, ut fit, doctissimorum dumtaxat atque primariorum civium percurrebat, adeo ut multis diebus nobis abscondita celataque foret, multoque tempore illam penitus surreptam atque malignantium studio quodammodo deperditam estimabamus, ita ut vix | tandem multoque interposito studio ad manus nostras redierit.

Dolebamus equidem contra pactum legemque abs te datum illam per manus tantorum evolasse. Ex adverso vero animadvertebamus tantum lumen ac splendorem eloquentie sub modio abscondi nephas fore, utpote que in triviis plateisque publicis nedum a doctis viris sed a pueris innocentie pudicitieque testibus ac insontibus, quorum ore teste davidico eulogio. Laus Christi et huius nostri innocentissimi martyris depronenienda decantandaque publice foret, nuper in civitate Verone contra impostorem illum, ne dicam apostatam fidei et professionis et Ordinis sui divino quodam miraculo gestum foret predicatur.

Etenim, divino quodam nutu id factum, arbitramur ut illa tanto tempore caverimus. Credo equidem tantis illam copiis sussultam adauctanque  fore ut illius exemplaria non solum per Italiam et Urbem ipsam Rome, sed et Germaniam, Gallias, Hispaniasque ac cetera christianorum finium regna pervolaverit. Non quidem voluntate nostra, sed divina potius, ut aiunt, providentia id ipsum ita disponente, quae quom ita sint nihil aut parum nobis, ut arbitramus imputabis si preter tuam ac nostram voluntatem ita in manus hominum permeaverit. Nescio enim quo divino ac imperscrutabili superniorum fato contingat, ut quantominus de opere bono se laudari quis querat eo magis per ora hominum valicari fama studiumque bonorum dispergatur, quod et tibi tueque virtuti ac studio evenisse videmus.

Gratulamurque itaque | tibi magnopere quod talem ac tantam famam honoremque ex hac re assecutus sis. Neque veraris huius rei occasione aliquam tibi molestiam fieri, quom iam luce meridiana clariora omnia apud summum pontificem ac reverendissimos dominos cardinales facta sunt. Immo toti Curie romane pateat et notorium est et manifestum, illum | pseudo antistitem cum ceteris iudeorum procuratoribus et advocatis, necnon notariis et assessoribus a iudeis corruptis et salariatis, omnia perperam et malitiose ac fraudolenter actitasse et testes precio conductos ac subornatos, nocturno tempore induxisse et in omnibus sese personales et partialissimos prestitisse et omnia in favorem et excusationem iudeorum et huius nephandissimi sceleris ac necis occultationem contra Deum, veritatem et iustitiam fecisset et attemptasse.

Laudandum denique nobis est atque summopere congratulandum quod hec res in lucem venerit, adeo ut amplius negari abscondi aut aliqua tergiversatione paliari non possit. Nam Deus ipse, qui est Prima et Summa Veritas, hanc rem veluti propriam et peculiarem Unigeniti Filii Sui iniuriam ac contumeliam sibi in persona huius innocentissimi infantis ac exemplaris Passionis sue irrogatam offuscari non patietur. Deo itaque summo et optimo maximoque laus et gloria, qui veritati adstitit et eam abscondi sub modio non finit neque patietur nos ab hac gente perfidissima atque spurcissima confundi aut contra veritatem vinci hanc tam piissimam iustissimamque causam Unigeniti Filii Sui ac huius gloriosi innocentis et martyris sui, sed seipsum tanquam veram ac iustam mercedem prestabit nobis et omnibus hanc suam causam tuentibus, propugnantibus ac defensantibus et hic in presenti seculo remunerabit omnem gratiam suam imprestando certumque ac prefinitum locum ac coronam dabit in futura patria | aeternae claritatis quam nobis prestare dignetur Iesus Christus Unigenitus Dei Filius per meritum sue sacratissime Passionis ac intercessionem huius gloriosi atque innocentissimi sui martyris, amen.

Hoc unum dumtaxat tuae in scribendo diligentie fortasse a plerisque imputari poterit quod in his ipsis litteris tuis in commendatione nostra ac honore et laude atque virtute nobis attributis nimius extitisse videare ac in ultione huius nephandissimi sceleris fortasse nonnulli ac presertim iudeorum fautoribus nos et officiales nostros nimium rigidos crudeles ac immites fuisse accusent, quod tamen, Deo teste, nostra ex parte minime intervenisse credendum est, quom omni in eosdem pietate usi sumus, neque aliquid quod ad humanitatis respectum pertinebat circa eos pretermissum extiterit preter unicum illum ac solitarium actum iustitie ac executionis sententie iusto quidem ac recto iudicio in eosdem prolate.

Si quid vero pro condigna devotionis ac amoris tui erga nos ac beatum Symonem martyrem nostrum recompensa tue karitati impendere possumus offerimus nos ad omnia tue dignitati ac honori convenientia ac nobis possibilia semper pronos ac benivolos.

Vale vir inclite ac omni merito, laude ac veneratione digne, nostri memor ac amans.

Datum Tridenti in castro nostro Boniconsilii, pridie kalendas Iulii anno Domini 1476.