trento

Monumenta Symoniniana

September 11, 1476

Johannes Hinderbach to Michele Carcano

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 74a, cc 1r-4r. Paper installment in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Iohannes Dei et Apostolice Sedis gratia Tridentinus antistes, licet indignus, venerabili ac religioso in Christo fratri Michaeli de Mediolano Ordinis sancti Francisci de Observantia, verbi Dei predicatori famoso atque ferventissimo, salutem plurimam in Christo Iesu.

Plures dies sunt quod ad Paternitatem Vestram scribere proposueramus, cupientes aliquid novi sentire atque intelligere de successibus vestris ac effectu predicationum vestrarum circa factum huius beati novelli innocentini, ut verbo vostro utamur, martyris nostri Symonis, et istorum perfidorum canum iudeorum, qui hanc rem certissimam atque verissimam quemadmodum legistis, examinastis et vidistis oculis vestris in processibus contra eos habitits ac eorum confessionibus conformibus in eidem infertis et auribus percepistis a mulieribus illis iudeorum superstitibus, suis nugis et mendaciis ac donis muneribus et corruptionibus obtegere, obumbrare ac suffocare conantur, presertim quom postquam ex Roveredo, Ripa ac demum a Verona, Venetias, uti dicebatur, ire decreveratis, nihil ammodo intelleximus.

Nunc vero, offerente se materia et casu omnium qui antea contigerunt miraculorum, magis admirando atque magnifaciendo de quodam paupere sclavo de partibus Lubiane ex oppido quodam Carniole, ut asserit, oriundo, qui artem fabrilem exercendo in agris civitatis Beluni in Valle quadam Agurdi aliquantulam pecuniolam laboris suis acquisierat. Et dum multa de hoc sancto nostro novello miranda audiret, motus devotione cordis omnino, hic venire et corpusculum illud sacrum visitare secum ipse statuit, et accepta mercede sua, que se ad summa XXV ducatorum vel circa extendebat, cum sarcinolis suis et certis brachiis panni apertis sese ad iter recepit.

Quidam vero alter eiusdem nationis et lingue sciens illum huiusmodi mercedem accepisse, iunxit se | et comitem eius se futurum spospondit et vias omnes nota habere dixit, fingens se eiusdem propositi dudum fuisse et esse istud sanctum corpusculum visitandi.

Unde pariter venientes per viam vincentinam pervenerunt ad unam vallem inter Scledum et Furnos que Vallis Aste dicitur, viis aspera et sylvis et nemoribus umbrosa per quam simul utrisque venientes die quadam sabbati que fuit proxima ante festum beate Marie Magdalene, in mane eiusdem diei, ille nequam insidiator vite huius pauperis socii eius finxit se dolere corpus, et sedens in terra et ventrem manibus comprimens querebatur se amplius progredi non posse; iussitque illum procedere. Qui illum <re>linquere nolens, ac eum exhortans ut saltem usque ad proximam villam sive tabernam secum veniret, et se aliquo cibo calido et potu vini refocillaret. Qui indignatus, illum praecedere iussit; et statim illum insequendo caput eius a tergo magno ictu lapidis contudit, adeo fortiter ut idem pauper homo in terram caderet et misericordiam Dei et auditorium huius beati innocentis martyris iugiter ac devote imploraret. Sed his non contentus latro ille, caput illius in terram iacentis multis et magnis ictibus confringere et evaginato cultro guttur eius incidere et pectus confodere conabatur. Sed nutu Dei et meritis, ut pie credendum est, huius beati martyris, quem imploraverat et in cuius nomine ac devotione se ad iter hoc accinxerat cultellus ille, ut idem refert, sese veluti plumbum complicuit.

Itaque illi misello nocere nequivit. At pauper ille supplices tendens ad sydera palmas rogabat latronem hunc ut acceptis pecuniis et auro quod habebat illi vitam relinqueret. Sed latro ille, dyabolica instigatione insistens, ipsum multis plagis et ictibus confossum veluti iam mortuum et nullum vite signum habentem a via deorsum in | eandem valle protraxit et sub quodam acervo lapidum eundem sepeliens abiit. Qui pauper occisus sub eodem acervo lapidum multus oneratus ponderibus sic stetit a die sabbati in mane usque in diem dominicam ad horam tertiarum. Quando quidem, dicit, venisse ad locum illum ubi iacebat et sepultus erat, quendam puerum vestitum grisea veste usque ad genua, discalciatum, albo crine et crispante, qui illum nomine suo vocavit dicens: «Georgi, surge! Deus enim non vult ut ita pereas, sed iterum renascaris in mundo». Qua voce veluti et sompno, aut verius morte evigilans, respondit: «Non possum, quia multis lapidibus graviter oneratus sum atque oppressus». Qui puer dixit: «Ego te exonerabo». Et continuo ab ictis lapidibus manum illi porrigens sublevavit illum a terra, et quom non videret propter contusionem ac tumefactionem oculorum, qui multo sanguine et sanie obducti fuerant et coagulati, spuit puer ille in manu sua et linivit oculos huius pauperis, et tunc cepit videre lumen. Et ducens illum per manum per spatium unius medii miliaris vel circa reduxit illum in via et dixit illi: «Georgi, vade. Ego diutius tecum stare nequeo, sed vade in proximam villam et ibi invenies qui tui curam habebunt. Et quamprimum sanitatem receperis, vade Tridentum ad tumulum illius innocentis martyris et comple votum tuum et postea ingredere monasterium et servias Deo et salvabere». Et his dictis disparuit. Et supervenientes aliquis itinerantes dixerunt illum in villam que appellatur apud Furnos subtus Lavaronum montem qui dividet confinia intra Vincentiam et Tridentum, Paduam et Feltrum, ubi quom homines dicte ville venirent de missa videntes illum pauperem tot vulneribus et plagis percussum et contusum et iam quasi fetentem | et horridum, neque speciem humanam, sed potius cuiusdam monstri habentem et vermes ex eius capite et reliquis partibus corporis scaturientes in magna quantitate et numero.

Quidam eiusdem ville principalis et dives ac nobilis vir, nomine Nicolaus de Ceris, misericordia et pietate motus, iussit illum reponi in stabulo suo et adhiberi sibi medelam, cuius filii et presertim quidam Bonefacius, instar samaritani de quo in evangelio legitur, lavit eius vulnera vino et oleo, et ceteris fomentis emplastris fovit et curavit, et necessaria vite eidem administravit ita et taliter, quod per Dei gratiam convaluit et sanitati restitutus est. Qua recuperata illico se huc ad ecclesiam Sancti Petri contulit, et Omnipotenti Deo et huic beato innocenti martyri gratias devote cum lacrimis egit, qui sibi vitam ac sanitate tantorum vulnerum condonaverat, que se ad numerum XVI, aut plurium extendebant, prout ibidem ostendebat et suprastantes tumulum eiusdem nobis rettulerunt, et hominem ad nos deduxerunt. Qui nobis in presentia capitanei nostri ac plurimorum civium, doctorum, et aliorum qui tunc apud nos in castro et in sala nostra ad missam fuerant, medio suo iuramento quod supra altare ibidem presens fecerat, hec omnia per ordinem rettulit et in fide et conscientia sua sic gesta fore narravit prout etiam coram notario et testibus ibidem tunc presentibus apud Sanctum Petrum rettulerat et iuraverat.

Et licet homo simplex et purus appareret, nihilominus pro maiori veritate et certitudine huius rei illico scripsimus et misimus unum notarium fidelem et legalem Fedricum de Ceris iuratum officio palatii nostri et suprascripti Nicolai propinquum et consanguineum qui se de hac re et omnibus superius narrates per ordinem informaret | et a prefato Nicolao de Ceris et eius filio et aliis fidedignis personis et presertim a presbitero curato dicti loci mediantibus eorum iuramentis eorundem attestationes in scriptis reciperet et fideliter conscribi et annotari faceret, prout fecit, et adhibitis notario et testibus eosdem examinari fecit et dicta eorum conscribi quae ad nos rettulit. Quibus visis et lectis, reperimus omnia suprascripta vera fore et se dictum hominem ita vulneratum et tot vulneribus contusum et confossum et tanquam hominem mortuum de cuius vita nulla spes habebat vidisse referunt. Et vulnera ipsius vermes emittentia viderunt et cetera superius narrata omnia mediis eorum iuramentis attestati sunt. Quas quidem attestationes et hominem etiam ipsum alioquin Paduam redire proponentem et ad monasterium Sancte Iustine ibidem ubi alias servivisse asserit accedere et ibidem religionem profiteri volentem, ad Paternitatem Vestram remittere decrevimus. Illumque vestibus suis spoliatum ac denudatum vestiri iussimus, et expensas dedimus atque mandavimus ut se ad Paternitatem Vestram conferat et vulnera ostendat ac singula referat, ut manifestetur potentia et gloria Dei Omnipotentis et huius nostri novelli martyris innocentis ad laudem et confirmationem fidei nostre katholice et iudeorum perfidorum ac fautorum eorundem confusionem.

Sunt enim et alia plura miracula que his diebus per huc accedentes et vota sua solventes enarrata sunt. Quorum aliqui de Valle Chamonica et Voltelina nec non de Verona et Brixia, nonnulli etiam de partibus superioribus Alemaniae advenerunt, que longum esset scribere et enarrare de diversis morborum ac infirmitatum generibus gratia Dei et meritis ac intercessione huius martyris sanitatem consecuti sunt, que aliquando in reditu vestro videbitis et legetis descripta. Itaque Deus Omnipotens non cessat quotidie glorificare et toti orbi declarare | puritatem et innocentiam huius beati ac novelli martyris nostri.

Deo laus et gloria. Bene valeat Paternitas Vestra, cuius orationibus ac devotioni me totum dedo atque commendo et omnium fratrum ordinis, tum praecipue patris Raymundi ministri ac vicarii, qui nuper hic una vobiscum hic aderat, et cui bycherium alterum argenteum dono dedimus, uti posset cunctis ostendere et praecipue nobilibus venetis et illis maxime qui fide et devotione bona et sancta erga Deum et hunc novellum martyrem moventur ut in bono confortantur.

Non plura. Iterum in Christo valete et Deus nos confirmet in opere suo in omni verbo Dei et doctrina eius ad edificationem Christi fidelium, amen.

Datum Tridenti in castro nostro Boniconsilii, die martis undecima mensis septembris 1476.

Cedula

Ceterum, Venerande Pater, iam pridiem littera habuimus a quodam secreto de Verona, qualiter iudei ibidem se lactarunt et gloriantur obtinuisse ab illustrissimo dominio Venetorum, vobis prohibitum fore ibidem Venetiis et in aliis terris suis predicare, de quo multum turbati sumus, attamen id credere non possumus. Quapropter, rogamus Paternitatem Vestram quod nos de hoc avisare velit per primum occurrentem quomodo de hoc multum anxii et dubii sumus. Quod si res ita se haberet, rogamus atque hortamus  Paternitatem Vestram quatenus iter vestrum versus ea loca ubi sanctissimus dominus noster cum Curia sua moratur dirigere velit et partes vestras apud sanctissimum dominum nostrum et reverendissimos dominos cardinales in causa iudeorum deputatos et alios gaviores praelatos Ecclesie, ex parte Omnipotentis Dei et fidei katholice atque huius nostri novelli martyris efficaciter interponere | et prebere testimonium de his que audistis, vidistis, legistis et digito, ut aiunt, palpastis circa veritatem huius rei et miraculorum que Deus Omnipotens operatus est et adhuc quotidie ostendit in hoc novello martyre suo innocentino Symone, quia timendum est, ne Deus et Dominus noster Iesus Christus non irascatur et inmittat hanc plagam pestis in Urbe Roma et aliis circumstantibus regionibus, ac etiam praelatis et curialibus propter dissimulationem tanti sceleris et iniurie, sue Divine Maiestati in personam huius innocentis puerculi in obproprium passionis sue illatam ab istis perfidis et impiisimis hebreis et eorum pessimis fautoribus auro et argento aliisque muneribus et donis eorum corruptis, seu adhuc corrumpendis.

Mittemus enim propediem Aprovinum, civem nostrum, qui alias hanc causam sollicitavit, et cum eo unum alium secretarium nostrum, qui omnem operam et diligentiam adhibebunt pro felici ac veloci expeditione huius pie atque merito favorabilis cause. Quibus Paternitas Vestra, pro sua summa integritate, fide ac prudentia, quom illic aderit omnem favorem et adiutorium suum praestare dignetur, et non dubitamus illam apud sanctissimum dominum nostrum et reverendissimos dominos cardinales et praelators alios maiorem auctoritatem et fidem habituram.