trento

Monumenta Symoniniana

February 17, 1477

Wilhelm Rottaler to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 77, c 1r. Paper sheet in good conditions.

Reverendissime in Christo Pater et Domine gratiosissime, post mei humilem commendationem, et cetera.

Hodie recepi litteras Reverendissime Paternitatis Vestre per capellanum domini electi et confirmati Constantinensis et ipso tunc in ecclesia Sancti Laurentii in Damaso offendi dominum Sigismundum Schrötell. Redeunte me a domino Antonio de Augubio, necnon ceteris procuratoribus et advocatis meis, quia nunc in isto carnisprivio aliquantulum vacamus in causa nostra, principali ita ut rebus propriis indulgere habemus.

Laboro itaque atque insto super remissoria alia per quendam dominum de Cesarinis decreta obtinenda, illa obtenta verificabo Reverendissimam Partenitetem Vestram ac predecessores semper usos fuisse concordatis. Taceo de ydeomate super quo ad presens testes sufficientes habeo. Bonam itaque spem habeo, licet adversarius meus aliquantulum me circuivit cum una subreptitia commissione, tacita veritate, et cetera.

Multum enim me laudare possum de domino Bartholomeo de Massa, qui magnam diligentiam facit, non solum in rebus nostris principalibus, sed etiam in causa mea et multa secreta ac mentes dominorum auditorum per medium eiusdem intelligo. Cui alias presentavi litteras Reverendissime Paternitatis Vestre et postmodum domino Arbensi licet ad presens propter festum carnisprivii nichil fieri potest, cum tempore tamen sollicitabo hanc rem. Qui dominus Bartholomeus habet quandam simultatem ac differentiam cum dominis de capitulo super prebenda sua, exposuitque michi expensas suas factas circa hanc prebendam, ac intentionem dominorum de capitulo ducam, de qua plurimum conqueritur. Unde, forte instigatus aliquanto molestum inferre posset, pro quibus precavendis bonum esset ut Reverendissima Paternitas Vestra interciperet hanc rem, ne divulgaretur, quia aliqui coleriantur, instigando eum ac dicendo quod bene sentiet capitulum, quia semper bene facientibus male faciat.

Pro quibus intercipiendis interposui partes meas. Sentio enim fore bonum et integer enim virum et, ut asserit illibenter super hoc lites movere vellet. Cum autem uti percipio pro modico faciendum existit et faciliter contentabitur dignetur Paternitas Vestra Reverendissima hanc rem intercipere ac componere, ne aliquid deterius contingat; teneo eum in spe fiat aliqua provisio, et cetera.

Ceterum, Reverende Pater, fui hiis diebus cum domino preposito Constantinensi, qui, inter alia, dicere habuit qualiter verbum habuisset cum maioribus Curie, neminem nominando qui omnes inclinati essent cause nostre, et illud quod alias scripsit Reverendissima Paternitas Vestra michi in mentem venit de domino Tyrasonensi, qui dicebat qualiter dominus imperator se erga causam nostram ostendetur, et cetera.

Recepi litteras et duo instrumenta illis diebus per Reverendissimam Paternitatem Vestram missa unacum litteris congratulationis prefati domini Tyrasonensis, quas non dum presentavi propter festum instans; illo tamen debitum faciam.

De pecuniis vero ordinandis, et cetera, sciat Reverendissima Paternitas Vestra priores pecunias omnes consumptas fore. Quemadmodum ex ratione mea postmodum intelliget, quia bonam partem ad causam exposui. Nolo enim quod ex parte Reverendissime Paternitatis Vestre aliqua negligentia imputari possit. Iudei enim quemadmodum superioribus diebus scripsi argentum dant et aurum; nos vero solum cartas scriptas erogamus.

Valeat Reverendissima Paternitas Vestra, cui me plurimum humiliter ac devote recommitto.

Ex Urbe, die XVII februarii anno, et cetera, LXXVII, et parcat Reverendissima Paternitas Vestra de mala scriptura, quia in carnisprivio ac de nocte.

Vestre Reverendissime Paternitatis humilis ac devotus servitor Wilhelmus Rottaler.

Latori presentium Reverendissima Paternitas Vestra elemosinam ac caritatem tribuere faciat.