trento

Monumenta Symoniniana

February 20, 1478

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 114, c 1r. Paper sheet autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.

Reverendissime Pater et Domine colendissime, post mei devotam commendationem premissam, et cetera.

Arbitrabar per presentium latorem dominum Lodovicum doctorem copiam bulle conclusionis et determinationis cause nostre Paternitati Vestre transmittere, et alia; sed infirmitas sanctissimi domini nostri, ut alias scripsi, impedivit, quia concistorium non fuit.

Dictus doctor, ubi potuit, causam nostram promovit, et profecto digna persona omnia negotia sua ad vota expedivit. Plurimum Dominationem Vestram Reverendissima diligit. Alia non occurrunt, nisi quod Dominatio Vestra Reverendissima provideat providendis, ut latius per alias meas scripsi.

Quam Deus ad vota conservet.

Ex Urbe, die 20 februarii 1478.

Vestre Reverendissime Dominationis fidelis servulus Aprovinus orator, cum victoria.