trento

Monumenta Symoniniana

March 14, 1478

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 113, cc 1r-2v. Double paper sheet autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.

Reverendissime Pater et Domine colendissime, post mei devotam commendationem premissam, et cetera.

Litteras Paternitati Vestre Reverendissime a quodam ungaro una cum litteris reverendissimorum dominorum Sancti Marci, sancte Crucis, Montis Regalis et Senensis ac Mantuani accepi ac Patratensis et de Pavinis, quas statim presentam et pergrate fuere. Michi non suppetit tempus ipsis summe respondere, quia multum in ipsis continentur.

Item in presentiarum alias accepi a domino Alexandrino eo summe quando nuntius recedebat ad factum beati Symonis nostri. Non debet admirari Paternitas Vestra Reverendissima si hucusque non huiusmodi bullam conclusionis facte <habui>, quia sanctissimus dominus noster fuit per multos dies infirmus post conclusionem factam. Cito agimus per duos menses non fuerunt facta nisi tria concistoria, in quibus pro statu multa fuerunt peragenda, et paris durarunt. Unde expeditionem littere non potuimus.

Dominatio Vestra Reverendissima non debet dubitare. Et ita presente isto nuntio, quem retinui per dies decem, quia fidelis sperans habere expeditionem.

Reverendissimus dominus Sancti Marci publice michi dixit descendens de mula: «Scribatis domino Tridentino quod non dubitet determinatio facta in concistorio sortietur effectum suum, quamvis differatur: subfuerunt cause vigentes pro factis Sedis Apostolice», et est verum. Dicant quicquid vellent obloqutores habebunt: «El mal animo et la mala Pascha!»

Ita quod sit boni animi et nullum sit dubium. Continue solicito et insto oportune et importune, in brevi expeditus ero, si non ante festum statim post festa et inmediate copiam dirigam pro consolatione Vestre Reverendissime Paternitati et totius populi. Credo Reverendissimam Dominationem Vestram intellexisse principalia conclusa quod aprobantur processus nostri et reprobantur illi Ventimilensis et iudeorum et venerari poterit ut venerantur beati. Ita michi dixit reverendissimus dominus cardinalis Mantuanus, et credo etiam quod alia sint Dominatio Vestra Reverendissima bene contentare potest. Dixi reverendissimo domino Mantuano qualiter Paternitas Vestra Reverendissima exhibuerat magnum honorem fratri suo et illi secretario pro grato valde habuit, et dixit a fratre litteras habuisse et regratabatur Paternitati Vestre pluribus in continuo. Dixit de illo miraculo | magnifaciunt plusquam de aliis; si mitteretur bonum esset. Scripsi plures de illis nuntis pro pueris reciperendis expensis nichil actum est. Si habuissem mandatum aliquid fecissem; istud paris erat pur Dominatio Vestra Reverendissima habet notariorum copiam.

Scripsi etiam quod mitteretur michi istoriam totam beati Symonis cum iudeis tenentibus ipsum cruci cum brachiis. Quando Vintimilensis noluit clamare contra determinationem facta fuit auditus bina vice, et in faciem eius hostensi sunt sibi omnes excessus et deffectus sui, quos negare non potuit, nunc se excussat quod causa fiunt domini Antonii de Capitibusliste.

Excusationem feci cum reverendissimo domino Senensi. Remanet bene contentus et, quantum potest, favet. Scripsi ut Reverendissima Dominatio Vestra provideret de uno cipho honesto domino Dominico cardinali pro equo misso, qui se offeret et operatur in causa nostra ut alias fecit et similiter aliis de aliqua recognitionem; hoc pro honore ac debito Reverendissime Dominationi Vestre scribo.

Cum banchariis suspendi per mensem post Pascha, fiat interim provisio amplius non differatur non erit dillatio. De carminibus missis Platine tantum rixit reverendissimus dominus Mantuanus quando ipsa legebat; habui verecundia, quia sunt facti taliter et qualiter illa que missi non sunt Platine sunt domini Ilarionis de Funtanelis de Verona in greco et latino doctissimi qui missam sanctissimo domino nostro celebrat et officium dicit, digna persona est et nullum affecta personae mee ac cause; alia vult facere carmina si quid in fipholosophia  erit mittam.

Dominus Patrocensis notificat Reverendissime Dominationi Vestre qualiter pergrate fuerunt ei littere Vestre Dominationis et illam exortatur ad honorem Dei quod faciatis dictum martirem canonizari, et vult omnem favorem suum prestare. Dominus de Pavinis vult sumere honus cum rebus nolle et minus pro expensa fienda. Iacobus liberatus est. Dedi medico ducatos duos et habui magnam gratiam. Habui unum alium famulum per sex hebdomadas. Parcat illis qui hoc fecerunt sibi, dubito quod numquam se bene adiuvabit de brachio illo, si haberem | mandatum aliquid facerem cum illo iudeo maledicto qui melius sit que aguntur in partibus illis quam ego. Habuit dicere qualiter princeps petebat a Reverendissima Dominatio Vestra dominium temporale et ipsum habere volebat. Quis talia notificat sibi bene est advertendum quando scribo non omnibus omnia propalare.

In despictum illorum iudeorum, hodie unam aliam ymaginem beati Symonis faciam sanctissimo domino nostro presentare cum iudeis quando tenebant ipsum extensum cum brachiis, cum faciolo ad colum, cum tenalea in quolibet loco ubi carnem receperunt, cum cortelo in virga et acubus per personam. Feci fieri certa pulcherima carmina per illum dominum Ilarionem; monachus sancti Benedicti est. Platina noster fuit infirmus; tamen convalvit. Expetiam illud breve et faciam etiam scribere per dominum Melchiorem et forsan dominum Constantinensem illustrissimo principi. Maledicantur illi ribaldi. Deus dabit eis debitam penam. Paternitas Vestra Reverendissima sapiens est; Deus, beatus Vigilius et Symon martir adiuvabit illam.

Continue facio orationem in Sancto Petro et do aliquam helemosinam pro Dominatione Vestra Reverendissima in altari Sancti Petri plurimum profecto dolendo de adversitatibus Paternitatis Vestre Reverendissime. Credo bene quod multi libenter viderent hic quod causa nostra sopiretur et haberemus verecundiam. Non dubitat Paternitas Vestra Reverendissima, in omnibus victores erimus. Deus Omnipotens iustus est iudex; tempore suo sit disponere.

Plurimum salutant Paternitatem Vestram domini Sancti Marci, Patratensis et Arbensis, abbas de Brixia de Arnoldis et prepositus et alii amici. Nuntius presentium alia dicet vobis. Mitto diversa iudicia dominationi Vestre Reverendissime. Die 2 cardinalis Fonschari Romam intravit. Legam litteras quas portavit dominus Alexander et respondebo illis ac providebo providendis.

De mea diligentia et solicitudine non dubitat Dominatio Vestra; nunquam habeo requiem, novit Deus, et libenter facio ut teneor pro honore Dominationis Vestre Reverendissime, | quem numquam reliquam usque ad mortem. Si centum vitas exponere, ut ita loquar, habere deberem, non verebo. Alia hic habemus nova. Me continue Paternitati Vestre Reverendissime commendo, quam Deus ad vota confervet. Mittam cum primo illas allegationes inpressas Dominationi Vestre Reverendissime. Reverendissimus dominus Sancti Marci multis cardinalibus presentavit pro veritate cause nostre et vituperio alterius partis que pudebat dicere continuum toti mundo veritas apparebit, quod ista determinatio ficta non sit. Parere alienus misi iusticie, sed bene videbitur ex parte Vintimilensis factum et processum in favorem iudeorum fore.

Quanto plus tardamus tanto plus clarifit causa nostra, quamvis expense graves sunt, plus profecto doleo illis quam Dominatio Vestra Reverendissima Deus adiuvat hos.

Ex Urbe, die 14 marcii 1478.

Post scriptum

Frater Silvester Ordinis Sancti Augustini hic predicat; expedita ista quadrigesimam vult se conferere ad partes. Dicit quod sufficit sibi annus reperendi mille ducatos quod pro canonizazione se commendat Paternitati Vestre Reverendissime. «Si Deus pro nobis, quis contra nos?». Faciens et omnia obtinebit. Raptissime, ora 4 noctis, oculis gravatis et [....].

Vestre Reverendissime Dominationis humilis servulus Aprovinus orator, cum victoria.