trento

Monumenta Symoniniana

March 18, 1478

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 118, cc 1r-2r. Double paper sheet autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.

Reverendissime Pater et Domine colendissime, post humilem et devotam commendationem premissam.

Litteras cum mandatis Reverendissime Dominationis Vestre ac iudearum olim et nunc neophitarum ac aliis litteris accepi a quodam fratre sancti Benedicti <h>ic presentis qui, ut dixit, in itinere infirmus fuit. Statim consignavi reverendissimis dominis cardinalibus et aliis; pergrate quidem fuere eis, et policiti sunt omnino inmediate post festum me expedire.

In die Palmarum fui in prandio cum reverendissimo domino Sancti Marci et dixi paternitati sue reverendissime qualiter in partibus iudei iactitabant se in contrarium fore determinatum. Tunc rixit et dixit: «Bene facient!», et tunc iussit scribere Dominationi Vestre Reverendissime que non debet dubitare quod semel determinatum est in concistorio firmum et ratum erit et inmediate me faciet expedire post festa, nisi binas cedulas sanctissimo domino nostro. Sanctitas sua commisset quod expeditio fieret. Dominus Dominicus, frater cardinalis mortui, et nunc cardinalis, promovit causam penes sanctissimo domino nostro, habitat in palatio, continue secum est ut prius omnia secum potest. Feci debitum ex parte Reverendissime Dominationis Vestre se benignissime obtulit, in quibus poterit pro honore Reverendissime Dominationis Vestre sic semper fecit, et non minusfacere quam si frater viveret.

Ideo, Pater Reverendissime, alias promissimus ei unum equum; dominus Guielmus et ego laudarem quod quod Paternitas Vestra provideret sibi de cypho honesto et non magno et statim mittere, ac scribat paternitati sue et aliis amicis ad factum illorum mandatorum bene consulam, et quid erit faciendum, faciam. Sed Dominatio Vestra Reverendissima non debet fundamentum facere super illis peccuniis cum quibus dicere velle satisfacere illis qui in hac causa nostra operam suam prestiterunt, quia diu stabunt aliquam recipere mercedem. Opem alio modo providere pro honore Dominationis Vestre Reverendissime. Statim habita expeditione, dirigam copias.

In facto banchariorum optinui absolutionem pro Dominatione Vestra et aliis. Per unum mensem post Pascha cum reindicidentia aliter facere non potui et me oportet dare ducatos tres notario qui litteras illa confecerat. Michi valde adiutus fuit. Dominatio Vestra Reverendissima absoluta est realiter. Iterum provideat ne amplius periculo intremus. Si non sunt peccunie, mittat sufficiens mandatum ad recipendum tot peccunias ut illis banchariis satisfacere valeamus, et cetera. |

Ad factum brevis feci verbum reverendissimo domino Sancti Marci; tunc dixit habeamus patientiam; expedita ipsa causa optinebo unum optimum breve. Condoluit plurimum de adversitate Paternitatis Vestre et ubi poterit suffragari, libenter faciet. Curat Dominatio Vestra Reverendissima ut habeamus illa miracula Mantue. Mittat michi omnino beatum Symonem depictum cum similitudine iudeorum asistentium quando ipsum martirizabant et quomodo stabat et quis tenebat brachia, pedes et pungebant et similitudinem omnium iudeorum ibi presentium, quamplures fieri feci quando et presentavi; sed oportet videre actum et faciem eorum. Unum feci fieri quando tenebant ipsum cum brachiis apertis cum veste et caligis revolutis, cum tenaleis, coltello et accubus, ab una parte Samuel ab alia Moises. Multis cardinalibus ostendi, valde compassi sunt. Sibi reverendissimus dominus Papiensis omnino vult unum habere cum canonizatus erit, quia habet ista opinionem quod possit canonizari et cononizetur. Si Dominatio Vestra Reverendissima esset illius intentionis ante recessum meum, aliquid tentarem et illa extorarem ut facere vellet, et similiter fautores Vestre Dominationis Reverendissime, videlicet Patracensis, de Pavinis et Bellenzinis ac alii, scribat intentionem suam; iussa exequar.

Nuper venit unus Lazarus iudeus de Mestre valde dives. Statim dixi domino Sancti Marci et Trasonensi qualiter novus adversarius veneat dives, et quod bene posset unam galeam per tres annos manutenere. Riserunt et dixerunt: «Dicatis quod veniat ad nos cum peccuniis suis» et quod non deberem dubitare de suis peccunis; Grassonus se iactitat. Sciet autem cum venerit sanctus sanctorum cessabit ultio sua.

Alia non habemus nova. Quando Dominatio Vestra Reverendissima scribit, supplico faciat bonam litteram. Michi est maximus labor legere. Scio bene quod male scribo sed, cum reverentia, valde peius scribit Paternitas Vestra Reverendissima. Scripsi pridie per famulum Ioannem Baptiste Merlim; nulla habemus nova. Pontifex bene valet, ita felix et ad vota.

Valeat Paternitas Vestra Reverendissima, cui me continue commendo.

Ex Urbe, 18 martii 1478, raptissime. |

Vestre Reverendissme Dominationis humilis servulus ac fidelis Aprovinus.