trento

Monumenta Symoniniana

April 16, 1478

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 121, cc 1r-1v. Paper sheet in good conditions autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.

Reverendissime Pater et Domine colendissime, post mei devotam et humilem commendationem premissam, et cetera.

Post Resurectionem binas ad Paternitatem Vestram dedi litteras cum magno dolore et afflictione propter nova per perfidum Crassonem scripta Rome; quibus responsum celere optabam pro consolatione amicorum Paternitatis Vestre Reverendissime; sed hucusque nullum percepi responsum, nisi ex litteris domini Ioannis Fogeler satis amici Paternitatis Vestre Reverendissime consolati fuerunt, quas ille dominus Iohannes de Bonberge detulit, et dixit in die Resurectionis fuisse in ecclesia Sancti Petri cum Paternitate Vestra Reverendissima; quo profecto mirum modum magna letitia affectus fui, et similiter amici quia quotidie a cardinalibus, episcopis ac aliis prelatis requirebar si verum erat quod divulgatum fuerat.

Laus Deo, admirantur bene aliqui quod aliquid non scripserit Paternitas Vestra. Confundantur illi perfidi iudei et eorum fautores. Causa beati Symonis nostri bene est disposita, quamvis differatur executio. Propter hoc Paternitas Vestra Reverendissima non debet dubitare omnia ad nostra habemus, alias Paternitati Vestre Reverendissime scripsi, primo de aprobatione processus nostri; item inprobatione processus Vintimilensis; item, quod venerari poterit uti beatus; item pueri restitui debent et similiter dotes; item quod omnes inhibitiones tam per sanctissimum dominum nostrum et Vintimilensem factas aufferantur. Ista michi sunt secreto modo relata, et die dicta sic continere in conclusione facta. Spero in brevi copiam bulle dirigere et clarius Paternitas Vestra videbit.

Non debet admirari de tanta dillatione, quia sanctissimus dominus fuit infirmus et aliquantulum est adhuc. Cardinalis Sancti Marci dicit quod Paternitas Vestra Reverendissima bone mentis esse debeat; cardinalis Sancti Vitalis bonus promotor est penes pontificem et hodie fui in missa secum et porexi sibi libellum finito evangelio et pacem similiter ob reverentiam Paternitatis Vestre Reverendissime iste honor attribuit michi, et similiter in aliis locis. Idem reverendissimus dominus dixit: «Domine orator, sanctissimus dominus noster bene est dispositus pro domino Tridentino, et nobis commisit quod omnes causas suas promovere debeamus»; et ita facere policemur, et semper fecimus frater meus pie memorie et ego. Scribatis paternitati sue reverendissime mentem nostram dat michi unam pulcherimam candelam pro martire nostro. |

Alias scripsi Paternitati Vestre Reverendissime qualiter dominus Guielmus et ego paternitati sue promisseramus unum equum et similiter auditori unum chlinodium; non erit honor si promissa non servamus uno modo vel alio. Non tantum presentia consideranda sunt, sed et futura, Paternitati Vestre recordor.

Similiter, de domino Melchiore, qui satis indignet. De banchariis etiam alia pro presenti non occurrunt, nisi quod Paternitas Vestra Reverendissima provideat necessariis et scribat super pecuniis recuperandis a Vintimilense et iudeis. Non est fundamentum faciendum quod Paternitas Vestra Reverendissima vellit satisfacere habere debitibus et benemeritibus. Res ille in longum transibunt. Oportet alia providere si cum honore stare debemus. Teneor Paternitatem Vestram Reverendissimam monitam reddere de omnibus que honore concedunt.

Veniam michi dabit si scriberem ultra voluntatem Paternitatis Vestre Reverendissime; bono zello  scribo.

Valeat semper felix Paternitas Vestra Reverendissima quam Deus ad vota conservet.

Ex Urbe, die 16 aprilis 1478, raptim.

Vestre Reverendissime Dominationis humilis servulus Aprovinus de Aprovinis orator.