trento

Monumenta Symoniniana

April 21, 1478

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 123, cc 1r-1v. Paper sheet in good conditions autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.

Reverendissime Pater et Domine colendissime, post mei devotam commendationem, et cetera.

Paternitati Vestre Reverendissime notifico qualiter reverendissimus dominus Pataviensis scripsit per nuntium proprium uni procuratori suo de causa succeso Patavie perfido iudeo; laus Deo, Providentia et scientia Paternitatis Vestre Reverendissime nunc magis canonizabitur et aprobabitur.

Ex diversis respectibus, quos longum esset scribere, susitavi  illum procuratorem ut aliquot cardinales informaret, et ita fuit cum reverendissimis dominis Tirasonensi, Sancti Marci et Senesi et cras istud alium nephandum facinus coram sanctissimo domino nostro preponetur. Adhuc non habui bullam expeditionis nostre propter pape infirmitatem. Continue solicito et exclamo, tum nullum est dubium quod cito non habeam, die noctuque requiem habere non possum propter dictam bullam, nulla oriatur tamen dubitatio quod aliquid innovetur, nec inmutetur de eo quod determinatum est.

Marchionixa de Mantua nuper scripsit reverendissimo domino cardinali de uno miraculo facto in personam sororis cardinalis, que per dies duos steterat dentibus clausis et nichil sumebat; facto voto beato Symoni nostro reconvaluit. Hoc michi retulit dictus reverendissimus. Oportet Paternitati Vestre Reverendissime miracula que fiunt in partibus significare, et vos deberetis michi notificare. Valde tardi in scribendo episcopis cito erunt hebdomade sex quibus litteras Paternitatis Vestre Reverendissime non habui. Novit Deus in quanta angustia fui propter nova divulgata per illos perfidos iudeos. Tota Curia plena erat. Laus Deo quod mentiti sunt.

Hic non bene stamus; quamplures ex pleuresi et alia infirmitate in dies moriuntur, et notabile curiales; unus sub [............] in 4 diebus mortuus est. Adversarius domini Moertorer dominus Marchus Augustensis similiter in 4 diebus debitum nature persolvit; beneficia sua habuerunt palefrenari pape; officium non est datum. Nunc multi notabiles curiales infirmantur, satis in magno periculo stamus. Beatus Symon nos custodiat Deo pro fautoribus suis preces dignemini porigere facere.

Sanctissimus dominus noster papa hodie direxit unum cursorem suum ad imperialem | maiestatem cum multis brevibus propter causam archiepiscopi Colloniensisi  ut relaxetur, quod non creditur. Alia hic non habemus nova. In causa domini Guielmi hemissoria decretata est, quia non perfecte probaverat et cum maximum labore obtinui et nisi fuissem, res non bene transisset.

Valeat semper feliciter Paternitas Vestra Reverendissima quam Deus longo tempore conservet ad vota.

Dominus Gaspar de Teremo potuit esse capitaneus de Teremo cum reservationi beneficiorum suorum recussavit.

Ex Urbe, die 21 aprilis 1478, raptissime.

Vestre Reverendissime Dominationis humilis servulus Aprovinus de Aprovinis orator.

Cedula

Provideat Paternitas Vestra Reverendissima banchiariis et aliis [......] presentium lator est nuntius reverendissimi domini Pataviensis.