trento

Monumenta Symoniniana

July 1, 1478

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 130, cc 1r-1v. Paper sheet in good conditions autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.

Reverendissime Pater et Domine colendissime, post mei devotam et humilem commendationem premissam, et cetera.

Vigessima iunii a domino Vincentio litteras Paternitatis Vestre Reverendissime accepi. Notifico Paternitati Vestre Reverendissime quod habui bullam nostram et non admiramini si cum reverendissimo domino Constantinensi et Melchiore non veni, quia reverendissimus dominus Tirasonensis me retinuit propter aliqua brevia expedienda, sed infra octo dies sine dubio expeditus ero et discedam.

Novit Deus cum quanto periculo hic stamus, una ora videtur michi unus annus. Mitto copiam expedictionis nostre in carta papirea. Autenticam non fuit consultum quod mitterem, ex quo tam cito venturus eram credo placere Paternitati Vestre Reverendissime. Sciat Paternitas Vestra Reverendissima quod intellexi a reverendissimo domino Sancti Marci quod mens sanctissimi domini nostri esset quod iudee superstites de gratia speciali a morte liberentur.

Opus est quod vadam ad Fugligneum ubi est reverendissimus dominus Sancti Marci; ita in recessu suo michi iniunxit. Calculavi cum domino Melchiore, fui secum cum famulo per hebdomadas triginta quatuor, videlicet a die XIIII novembris usque ad primam iullii. Recipit pro qualibet hebdomada unum ducatum pro qualibet persona essent ducatorum sexaginta octo. Feci absolvere Paternitatem Vestram Reverendissimam ab banchariis Vestre Dominationis.

Henricus Henzenberger et ego peccunias maximo cum labore habuimus quia bancharii amplius non mutuant, sed tantum effeci quod Manpheus Constantie mercator veronensis servivit nobis de octuaginta sex ducatis, quos promissimus et obligavimus restituire ad dimidium mensis augusti, et nisi fuisset propter amicitiam, non fuisset. Ita quod curat Dominatio Vestra Reverendissima, ne incuramus iterum laqueum. Iste mercator non tenet cambium. Emere panos opus est quod etiam habeant peccunias suas in tempore. De interesse banchariorum promissimus dominus Ulricus et ego quod faciemus debitum infra certum tempus. Mitto unam copiam illius tractatus facti per dominum Ioannem Franciscum et impressi.

Alias scripsi Paternitati Vestre Reverendissime qualiter de mandato reverendissimi domini Sancti Marci, dominorum de Pavinis et Bellenzinis, me oportuit facere imprimere dictum tractatum et omnibus prelatis dare, tamquam cardinalibus quam aliis. Exposui ultra ducatos triginta. Adhuc sunt copie tricentas, quas Venetias et Veronam dirigere faciam. Omnibus oratoribus dedi ut veritas toti mundo innotescat. De presbitero Paulo quid agendum erit in adventu | meo intelligens. Reverendissimo domini Constantinensi et domino Melchiori gratias agere habet Paternitas Vestra Reverendissima de favore et societate michi exhibita in causa nostra, et ipsos debet bene tractare cum bonis pisibus et ambus.

Platina noster fuit percussus a peste, quia frater mortuus fuit ex illa infirmitate; ipso [.....] vovit beato Symoni nostro facere fieri unam ymaginem; per Dei gratiam evasit et liberatus est; se Paternitati Vestra Reverendissima commendat. Dominus Felicianus hic est; dedit michi unum libellum Paternitati Vestre Reverendissime defferendum, heu, admissimus illam columpnam domini Bartholomei de Bellenzinis magna iactura.

Alia non occurrunt. Me Paternitati Vestre Reverendissime commendo.

Ex Urbe, die prima Iullii 1478, raptim.

Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre fidelis servitor Aprovinus de Aprovinis orator.