trento

Monumenta Symoniniana

July 15, 1478

Pomponius Laetus to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 157, c 1r. Paper sheet in good conditions.

Episcoporum Integerrime, salve.

Ingenti laetitiae adfectus sum, quod tandem Te duce bravium palamque obtinuerunt Tridenti procurante diligentissimo Aprovino.

Et si causa iusta piaque erat, tamen ut fieri solet, obtrectatores invenerat. Quod non possunt pecuniae dum modo sint emptores omnia iudeis venalia, presertim in Curia Romana, que minimo pretio huc illuc se flectit, illuxit veritas. Quoniam non omnino boni defecere, gratiae deberunt tibi qui non destitisti, cui fidei fides tui testimonium peribuit. Si cupis pro ipsa victorie equitate carmina in quocumque genere scribere, multi sunt Rome vates qui pro tam sancta re proque tua auctoritate carmina facient, et ipse curabo mittere.

Vale Pater.

Idus Iulias, Romae.

Dominationis Vestre servus Pomponius Laetus.