trento

Monumenta Symoniniana

March 28, 1481

Pietro Bruto to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 151, c 1r. Paper sheet in good conditions with sealing wax seal.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine Honorande, post commendationem.

Michael Lebol cursor Reverendissime Dominationis Vestre ad nos veniens attulit litteras apostolicas super processu formando pro canonizatione beati Simonis, simul cum humanissimis et iocundissimis litteris ipsius Reverendissime Dominationis Vestre.

Litteras ipsas apostolicas, qua decuit reverentia suscipimus, vestre autem nobis gratissime fuere. Intelleximusque ex illis que ad nos scribit Reverendissima Dominatio Vestra de adventu nostro istuc cum reverendissimo domino Feltrino collega nostro profecto, Reverendissime Domine, etiam placere ipse apostolice non mandarent vel Tridentum accessatos ut tamen Reverendissime Dominationi Vestre faceremus multa vis, multaque causa teneret, quin notis ispius Reverendissime Dominationis Vestre facerimus satis nihil profecto capiendum, tamque difficile est quod Reverendissima Dominatio Vestra efficere non vellemus.

Veniemus itaque, Domino concedente, cum pro exequendis mandatis sanctissimi domini nostri. Cum etiam, ut voluntatem Reverendissime Dominationis Vestre adimpleamus et hinc discedemus, quarta feria que erit vigesima quinta dies mensis aprilis proxime futurus.

Bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra, ad cuius vota nos semper paratos prestamus.

Vincentie, XXVIII marcii 1481.

Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre Petrus episcopus Catarensis, reverendissimi domini cardinalis episcopi Vincentini locumtenens.