trento

Monumenta Symoniniana

No date

Giovanni Antonio Guaschetta to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 198a, c 1ar. Paper sheet in good conditions autograph of Giovanni Antonio Guaschetta.

Reverendissime Pater, quia intelligo Reverendissimam Dominationem Vestram crastina die ad Bulzanum fore equitaturam, nec valeo per alia accedere ad eandem ad me offerendum eidem, ut solitus sum, quia pacior in una tibia.

Eapropter, per presentem me offero ea omnia pro viribus me facturum pro eadem Dominatione Vestra Reverendissima que Magnificentia Vestra dabit verbo vel rescriptis, suplicando quod in precipiendo me non habeant excusatum, quia me et omnia bona mea eadem offero atque commendo.

Insuper, obsecro atque suplico ut me accomodare dignetur antequam recedat ultimas allegationes iudeorum incipientes in Antichristi nomine et mittere per filium meum harum latorem ut opus ceptum perficere valeam et in adventu Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre illas incontinenti restituam infallanter.

Eiusdem Dominationis Vestre servitor Iohannes Antonius Guaschetta.