trento

Monumenta Symoniniana

No date

Angelo Fasolo to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 117, c 1r. Parchment sheet in good conditions.

Dominus episcopus Feltrensis ad episcopum Tridentinum.

Scribam enim efficacissime pro canonizatione et causa gloriosissimi martiris Simonis, cuius corpusculum sacratissimum et omni pia veneratione dignum censeo. Nam, cui religiosi et fideli viro indubium versari potest eum qui in statu innocente adhuc positus, nec aliqua mortalis culpe macula coinquinatus, innocens et virgo, pro Christo passus et tam d<u>re percussus est, beatum non esse et martirum numero in celis relatum.

Quod, si Catholica Ecclesia venerat et celebrat, ut dignum est, natale sanctorum innocentium, qui prius pro Christo occubuerunt, quamquam sacramentale baptismus habuissent et ex iudeis parentibus descenderant, nonne et pium et catholicum est? Tyrunculum hunc christianum fonte baptismatis renatum purum et innocentem, acerbiori etiam passione afflictum catalogo sanctorum inserere, et inter reliquos martires venerari?

Vere, si omnium antistitum in eius canonizatione facienda scrutarentur vota meum palam pre ceteris pro honore tanti martiris efferrem in medium, cui tanta devotione afficior, ut in estate futura, dante Domino, eius venerabile corpus in omnino visitare decreverim.

Neque curet in Dominatio Vestra de adversantibus, quoniam potens est Dominus vindicare sanguinem sancti sui, qui effusus est, et malorum cogitationes cum suis auctoribus perdere et dissipare et quo poena diutius differetur, eo gravior fiet.

Nec dubitandum, quin causa tronis Christi bono fine terminetur, Deo potissimum eam dirigere te, pro quo puer ipse mortem sustinuit, presertim cum et fidei nostre augmentum ac incrementum divini cultus respiciat.