trento

Monumenta Symoniniana

October 12, 1475

Giovanni Marco Raimondi to Johannes Hinderbach

copy: archivio di stato di trento, archivio principesco-vescovile, sezione latina, capsa 69, n. 10, cc. 5r-7r. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Suo Patri et Domino singularissimo, reverendissimo domino Iohanni episcopo Tridentino benemerito, servus et devotus orator Iohannes Marcus Raymundus, iuris doctor, se cum ea qua decuit et decet reverentia humiliter recommittit.

Ex litteris Dominationis Vestre mihi pridem traditis per Bartholomeum Gnanum et Contum de Molveno, nuncios eiusdem, certior factus sum non mediocriter Vestre Dominationi gratum fuisse | quod neglecta poecunia in non parva immo excessiva summa iudeorum, eorum perfidae voluntati morem gerere neglexerim. Quodque, ut rettulit venerabilis dominus archypresbiter Franchae Villae, archana cordis et animi eorum mihi patefacta quae ad cultum divini nominis et sacrosanctæ katholicæ fidei attinent detegerent, et ea propter monent me litterae Dominationis Vestre nactae, alia excogitata causa velim si sic est illuc me conferre, quod admodum gratissimum futurum esse Dominationi Vestre, eiusdem littere significant.

Ego, qui dudum Vestre Reverendissime Dominationis devictum fore profiteor respondere duxi quod nonnulli iudeorum hic commorantium oblato non parvo pondere auri patrocinium meum habere quesierunt, et dietim sedulo aureos tres pollicebantur, subiungentes quod apud summum pontificem, favores plurimos prelatorum consequebantur, et delegatum apostolicum impetrasse, magna exposita pecunia, haec et alia verba que mihi sonnia videbantur percepi a Salamone hic commorante, respondi ei quod quanto plus offerrent tanto minus provinciam hanc me suscepturum existimarent, propter meam in primis ad Immortalem Deum fidem et in Dominationem Vestram observantiam; et ita eos commonefeci ut nussquam  ad me accederent.

Puto non esse opus me illuc profecturum, attamen quodcumque iusserit Dominatio vestra presto et volunter facturum velim Dominatio Vestra sibi persuadeat.

Valeat foeliciter Dominatio Vestra, quam Creator omnium ad vota quaequae augeat et confervet, cuius pedibus hic recommitto.

Veronae, XII octobris MCCCCLXXV.

Post scriptum

Plura alia verbis meis dicet Bartholomeus Vestre Dominationi quae eidem ac mihi fidem praestabit.