trento

Monumenta Symoniniana

October 15, 1475

Gregor Platner to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 34, cc 1r. Single paper sheet in discrete conditions, autograph of Gregor Platner, with a few mold and moisture stains and reamins of red sealing wax.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi gratiosissime, post mei humilissimam devotamque recommendationem.

Licet habueramus a dieta generali patrie hic habite absoluti , tamen vicarius vallis Agnanie, assessor et sindaci ibidem necnon dominus capitaneus Johannes de Paho, Ambrosius et ego hucusque non potuimus habere circa dominum ducem audienciam ante eius consiliarios, sed primum hodie post meridiem adduxerunt nos velle audire.

Itaque, tenui hic dominum capitaneum quamquam domini canonici diutius hic manere voluerint ad excusandam Reverendissimam Dominationem Vestram de absentia et proponenda singula occasione liberacionis iudeorum.

Bonmartini et Zentilini sociorumque suorum qui hic ut domicelli medium [......] minas minis proponet capitaneus que Dominatio Vestra Reverendissima commisit sibi Rolandus de Sporo id quod eum tangit. Sindici fecerunt plures suplicationes contra eosdem articulate, facta et excessum eorum concipiendi.

Ego transtuli easdem eis in linguam teotunicam offerensque easdem tam in latino quam vulgari nostro. Nescio quid fiet si dominus dux plus velit diligere nequam et ab aliis quam probatis. Expectabo super hoc responsum et etiam de dandis superarbitris et arbitris in omnibus differentiis inter subditos domini ducis et Dominationis Vestre Reverendissime et intendo nominare dominum capitaneum vestrum pro super arbitro.

Avisavit me dominus Wolfgangus Nequdlunçer qualiter dominus dux male fuit contentus quod episcopi et prelati non obtulerunt se ad suam domum sibi ut posse Lothoringie cum eius duce et aliis principibus se collegat  facerent restitutionem duci Burgundie, reputans quod propter absentiam episcoporum et recusationem prelatorum, etiam alii de patria se aliquid soluturos recusaverunt, qui tamen et Dominatio Vestra Reverendissima et dominus episcopus Brixinensis plurimum excusat, volens quod intelligat se non esse episcopum super clero et episcopis, sed ducem, et clerus non possit consentire nisi de scientia et permissione suorum episcoporum et quod habeat differentiam inter rusticum et episcopum, et plura alia que dominus Ambrosius scit.

Qui et adhuc in octo dies unacum alii executoribus testibus domini Iacobi dicit se velle constare tandem et revera nonnullumque nisi bene Dominationis Vestre Reverendissime esse affectum, quia nunc quidam stant pro Castro Campi quod dominus dux velit habere et post sibi dare et creditur ad instigationem Petri de Sporo similiter dominum tandem petiit sibi propriari, qui tamen dominus prepositus dicit se invenere modum denegandus, habet tamen oqulta permanentiam.

Zenius de Josiis de Eno produx<it> unam suplicationem principi contra Dominationem Vestram, quia malis verbis a Dominatione Vestra Reverendissima imputatus fuerit, dummodo sibi vis contra Antonium de Nano patienter monstrari et videri tanquam suspectum recusare Dominationem Vestram Reverendissimam et per ducem ante suos consiliarios vis sibi adversari et reponi in possessionem.

Fatetur quam qualiter partem decem in septembris receperit et Dominatio Vestra Reverendissima etiam suis bonis spolium absque iustitiam mandaverat. Ego respondebo consiliariis et tramites eos faciam de mendaciis eiusdem.

Prefixeram aliam dietam hodie ad quindecim Inspruckh habendam ad quam fecerunt vocare Dominationem Vestram Reverendissimam, sed hodie excusabamus Dominationem Vestram Reverendissimam de absentia preterite diete et a visitatione future, uti dominus Ambrosius scit. Dominus Melchior Mekh hic est, cum quo loqui.

Solicitabo et causam iudeorum sibi unacum certo nobili reputato committendam ut scribit Dominatio Vestra Reverendissima. Insuper dominus dux ut avisat dominus prepositus, prefatus condescendit hesterna die ut contra iudeos et iudeas detentas procedatur et de VI C ducatis recipiendis et restituendis vel colorem habendo me dicere eos absolvere velle pro pecunia. Sicut propter bona dicam iudeos igni punitos et de hoc hodie tractandum erit. Certe idem dominus prepositus personaliter solicitus fuit inducendum de ducere consentire ad presentia, qui primum durus fuisse dicit. Habito responso quamprimum hinc me absolvam et Dominationem Vestram Reverendissimam de singulis latius informabo.

Ex Merano, die dominico circa horas tertiarum, XV octobris 1475.

Eiusdem Dominationi Vestre Reverendissime humilis servitor Gregorius Plackegner.