trento

Monumenta Symoniniana

October 21, 1475

Battista de Giudici to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 33, c 1r. Paper sheet in good condition copied by an unknown scribe.

Reverendissime domine et observandissime pater.

Hac die accepi litteras ex urbe, satis celleres , que me magna letitia affecerunt, presertim cum fuerim factus certior a plurimis reverendis dominis, quod sanctssimus dominus noster litteras meas habuerat, in quibus multa in laudem prefate reverendissime dominationis vestre scripseram, et presertim quanta me humanitate susceperat et in investiganda veritatem comissa quanto michi adiumentum fuerit et fovere sit prosecuta. de quibus non dubito quod Vestra Dominatio Reverendissima etiam notitiam habebit per litteras reverendorum dominorum cardinalium communium profectorum.

Verum, quia cum hiis litteris erat allegatum breve apostolicum clausum et sigillatum anulo piscatoris, decrevi per proprium cursorem illud destinare in manus eiusdem Vestre Reverendissime Dominationis, cui me commendo, illamque rogo ut si quid in eodem contabile reperiet, michi significare velit per eiusdem nuntium.

Bene valete, et cetera.

Roveredo, die vigesimo primo octobris MCCCC septuagesimo quinto.

Eiusdem Vestre Reverendissime Dominationis humilis filius Baptista episcopus Vigintimilensis apostolicus commissarius.