November 20, 1475
Giacomo da Correggio to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 57, c 1r. Paper sheet in good conditions with sealing wax seal autograph of Giacomo da Correggio.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi gratiosissime, et cetera, post debitam et humilem recommendationem premissam.
In exsecutione litterarum vel mandatorum Reverendissime Dominationis Vestre aut Eius vicarii super negotium de quodam Anzelino per dominum comissarium apostolicum in castro Roveredi detento, castelanum Roveredi et eius familiam ac Iohannem Costam coram testibus et personis discretis examinari cum licentia magnifici domini potestatis, qui prefactus dominus potestas voluit quod canzelarius eius scriberet dictam examinationem.
Vestra Reverendissima Dominatio per nuncium presentium substantiam huius rei inteliget, et si illa in proposito erit Vestre Reverendissime Dominationis, personam idoneam destinet qui cum canzelario de scripturis componat, quia michi videtur aliquantulum se ab honestate delongare.
Non aliter. Vestre Reverendissime Dominationi me humiliter recomitto.
Datum Roveredi die 20 mensis novembris 1475.
Servus Reverendissime Dominationis Vestre presbiter Iacobus de Corigia vicarius Roveredi scripsit.