trento

Monumenta Symoniniana

November 7, 1475

Ludovico Querini to Giacomo da Spor

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 51, c 1r. Paper sheet in good conditions copied by an unknown scribe.

Nobilis et gratiose vir frater, post salutem.

Recepi litteras vestras Tridenti die quinto presentis, in quibus a me petitis ut relaxari faciam quendam Anzelinum, ut scribitis, detentum per reverendissimum in Christo patrem dominum Baptistam episcopum Vintimilensem comissarium apostolicum, et hoc propter querelas populi tridentini, et cetera. Ad que, breviter respondeo me super hoc diligenter inquirere voluisse qui fuerint incarcerati et causa incarcerationis facte de commissione prefacti reverendissimi domini commissarii et legati apostolici et [.........], quod quidem Iohannes allemanus hospes in Roveredo conduxerat huc quendam Anzelinum et pro eo impetraverat certum salvum conductum quod dictus Anzelinus negabat se unquam habuisse, neque petivisse sibi concedi.

De quo, dum inter eos hic esset controversia, fuit uterque incarceratus de mandato prefati reverendissimi domini comissarii, qui re intellecta ut se habebat eosdem etiam relaxari fecit. Quod ita factum fuisse, affirmo Vestre Nobilitati quia uterque eorum fuit in castello etiam me presente examinatus.

Nec profecto scio aut aliter intelligere potui, quod Anzelinus neque alius contra suam voluntatem teneatur. Et in quantum etiam me requirit, ut in eundem et reliquos subditos illustrissimi domini ducis Austrie non permittam aliquid indebite fieri, respondeo quod hoc libentissime faciam et facio. Verumtamen, cognosco me non esse superiorem prefati reverendissimi domini commissarii apostolici neque non posse aut debere in commissionem suam impedire, neque licet mittere falcem in messem alienam, presertim ab Apostolica Sede commissa, nisi michi specialiter committaretur ab illustrissimo duci domino Venetiarum, attento in axione  quod idem reverendissimus dominus commissarius michi retulit quod dictum Anzelinum non tenet apud se pro aliqua causa criminali, sed solum pro investiganda et declaranda veritate in causa sibi per Sedem Apostolicam et sanctissimum dominum papam sibi commissam nichilominus requisitus, etiam ab eximis doctoribus auctoritate vestras istic comorantibus, scripsi serenissimo domino meo Venetiarum, a quo responsum ex parte ut valeam quod michi mandabitur exequi et illico Nobilitati Vestre notitiam dabo.

Valeatis. Ex Roveredo die martis septimo novembris septuagesimo quinto.

Ludovicus Quirinus potestas Roveredi et Vallis Lagarine capitaneus spectabili et gratioso tanquam fratri domino Iacobo Sporo capitaneo Tridenti amico suo carissimo.