November 7, 1475
Giovanni Antonio Guaschetta to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 52, cc 1r-2r. Paper sheet in good conditions autograph of Giovanni Antonio Guaschetta.
Reverendissime in Christo Pater, et cetera.
Hodie dum venissemus de misa cum domino potestate, qui fuerat heri venatum cum commisario suo et venerat incolumis, et aplicuissemus apud domum comisarii asserti, dominus comissarius statim descendit domum et locutus est in secretis per quartum hore cum ipso potestate super ostio suo, et postea intravit hospitium ubi audientiam una secum ducendo potestatem et alios multos versus plateam ubi etiam intraverat quidam magnus homo, qui olim fuit cavalerius Rippe et dicit comedisse ad mensam Vestre Reverendissime Dominationis et vidisse nudum martyrem nostrum et fuisse missum ibidem dedita opera ex parte domini potestatis Roveredi ad instantiam tamen iudeorum qui sibi solverunt pro via sua, et qui alias ivit Mantuam ad instantiam eorum pro illo merito liberato et multas tunc peccunias habuit a iudeis, et cetera.
Cui dominus legatus cum intravimus demum hospitium voluit deserere iuramentum in presentia potestatis et nostram, si viderat puerum nudum in ecclesia Sancti Petri, qui respondit quod sic viderat de ante usque ad collum; sed quid comprenderit noluit dicere, dicens quod bene dixerat domino potestati, cui tenebatur dicere et non sibi.
Et dum vellem pur ipsum artare ad dicendum, ipse dixit quod volebat prius venire Tridentum alia vice et videre ipsum totum et postea sibi refere, et sic promisit venire.
Itaque bene advertendum est, quom ostendatur sibi, quia legatus, ivi publice dixit quod puer a retis erat apertus et incisus in brachiis, tibiis, et plerisque locis, et caro erat abstructa et penitus erat bombax cum aromatibus et muschio ne oleret, et quod de hoc habebat publicum instrumentum manu Rafaelis et etiam domini Iohannis Mengin de manu sua propria qui una cum Rafaele fuerat rogatus et quod ipse Rafael iuste scripsit quod erat incisus et imbutus ut supra, et hoc dixit quod ille cavalerius dixerat iudeis et potestati quod puer in brachiis et tibiis nec persona nec in corpore non erat incisus, sed erat integer, quia eum palpavit tantum de ante et in brachiis et tibiis, unde iudicatur dicere contra id quod scripsit Raphael et comisarius egre tulit et notarius Rafael similiter qui valde fuit a nobis increpatus ibi, quia dederat immediate, viso corpore, copiam iudeis non publicam adhuc papa de ea visione nec qualitate corporis et cum talia que fidei nostre concernunt nos debuisset dare iudeis qui a talibus miraculis et a fide nostra aberrant.
Et confessus est dedisse iudeis copiam tamquam notarius publicus, et dominus comisarius dixit de illo nihil scire, adeo quod fuimus secum in maximis verbis et dominus Bernardus sibi magnam contumeliam dixit in presentia consiliarii et potestatis et aliorum, ita quod ipsi invicem inimicentur et ista erit etiam alia eam suspitionis ad comisarium et ipsum Rafaelem, qui verba etiam ipsi iniuriosa dixit, et dixit etiam de misione brevis super picturis et venerationibus ut ibi astantes audirent et devotionem producerent.
| Cui tamen comisario respondidi quod non bene dicebat omni supportarem, et quod posito ymo negotio quod ita erat imbutus, ut dicit, quod negotium per hoc non sequitur, quoniam non sit martir et a judeis raptus, interfectus et crutiatus et faciat miracula, quia etiam audivimus quod sancto Bernardino extracta fuerunt intestina et cerebrum et tamen non desinit esse sanctus et facere miracula, et quod etiam sanctus Petrus et cetera [sic] sancti putrefacti sunt et in frusta facti et tamen non definunt esse sancti et facere miracula, et tunc recessit unacum potestate et omnes nos.
Et cum exivissem hospitium, vocavit nos et dixit quod, habito prandio, volebat nobiscum in secretis loqui. Et sic post horam vesperorum missit pro nobis et ivimus in camera sua, in qua solus cum domicello suo erat et stetit una nobiscum. Et ibi ad ignem ostendidit nobis breve quidam, datum fuit credo XI octobris, super prohibitione statuarum, picturarum et venerationis ipsius martiris, dicens quod etiam Vestre Reverende Dominationi transmisserat et quod fatuum erat talia facere, nisi primo esset aprobatus pro martire a summo pontifice et quod alibi, in civitatibus propinquis, similis brevis copiam miserat cum tali prohibitione in eo contenta, dicendo etiam quod habebat copiam littere pro Vestra Reverendissima Dominatione transmisse summo pontifici, et multa alia que scribere fecit Vestra Reverendissima Dominatio, et quod non fuit verum de et quod facta fuit ei litteram ad elimosinandum ubique, ut haberet etiam ducendi personas a<d> devotionem illam et quod non erat danda copiam nominum testium examinatorum quia carceratus est ibi Zanesius iam baroarius, quia Vestra Reverendissima Dominatio prosensit quod fuit hic examinatus in primis et si daret nomine aliorum etiam allii caperentur et incarcerentur, quia omnes qui sunt ibi citandi, notandi, et cetera, et quod ille qui dixit pueros hoc dixit de Zanesio et de Bruneta ductis ad carceres, et quod omnia innovantur in contemptum brevis apostolici et Sedis Apostolice, et cetera.
Et finaliter dixit quod processus noster est nullus et quod iudeii ad ius mortui sunt et causa habendi eorum bona et quod iudey et iudee fuerunt omnia confessi, scilicet alii mortui, et quod ipse similiter talia confitetur, ne moriantur in carceribus quia bene sciunt quod potestas vult quod omnino moriantur et quod potius volunt mori et confiteri quam sic tormentari ut tormentantur, et cetera, cui diximus quod processus erat validissimus, et quod mortui erant iustissime, et eorum detinentia et quod clare ostenderem sibi pro processu, et ex eorum advocatorum iudeorum scripturis productis et ex confessionibus ipsorum iudeorum etiam si mille torture essent date, quod negare tamen conabitur, comiserunt tamen nephandum scelus dummodo nos super declaratione processus vellem audire quia ostenderemus ei quod ea que confessi fuerunt scilicet plusquam verissima, et quod si Dominatio Vestra voluisset habere a iudeis pecunias, habuisset plusquam XXV milia florenorum, et sic plusquam valeant omnia eorum bona et tamen noluit, quia plus diligit iusticiam quam peccunias, ut unus quisquam iudex iustus et verus facere debet et tenere, itaque non est verisimile quod fecerit propter eorum bona et tunc ipse respondit quod si voluissent dare Dominationi Vestre Reverendissime pur modicitatem summe, quam dixi quod Dominatio Vestra Reverendissima eos liberasset, sed noluerunt et quod bene scit quomodo recesse habuerunt et quod miserat processum non sigillatum Rome, et quod omnes cardinales iam viderunt et sanctissimus dominus noster non scriberet talia brevia que scribit nisi cognosceret que imprudenter facta sunt Tridenti potius pro habendis bonis quam pro iustitia. Cui dixi quod papa multociens se movet ex sinistra informatione et inportunitate, ut ipse atestatur in eo Si quando, Extra, De rescriptis [....]; etiam sanctitas sua viderit iura nostra et quomodo | in causa se gessit hic Roveredi et Tridenti, et quo non dubitamus quod sanctitas sua quando erit informata etiam a Vestra Reverendissima Dominatione quod cognoscet iustitiam esse factam et iuste processum esse, et miracula esse verissima, et cetera.
Tamen notificho Vestre Reverendissime Dominationi quod breve quod nobis ostendit super prohibitione venerationis et picturarum, et cetera, erat in carta papirea et sigillatam ab extra cum cera rubea; et tunc dixi: «Quare papa non scripserat in carta membrana, ut solet, et cum plumbea bulla ut magis crederetur?», qui dixit quod scribit ut ei placuit, et cetera. Et postea nos laceravit, unde advertendum est si veniret ille ad videndum iterum corpus quod non permitatur videri sine licentia Vestre Reverendissime Dominationis et cum alliis dignis personis inspiciat secum, quia dubito quod non sit exploratorem etiam iudeorum, quia ab eis recepit pecunias et secum loquitur et praticat et postea ostendit alibi questionari secum, et antequam illinc recedat tollatur demum suum inscriptis quid sibi videatur et quomodo reperivit corpus ad hoc si postea variabitur hic per comisarium non audeat diceret contra. Et quia etiam stabit primo, debeo suo cum iuramento et propter hoc mitto famulum meum dedita opera, quem postea mitto etiam ad habendum originalem litteram illius iudei si haberi poterit et informationem quam misit potestati Rippe. Alia in presentiarum non occurrunt.
Ex Roveredo die martis 7 novembris 1475. Solicitamus pro viribus adversatis malignitatibus suis.
Eiusdem Dominationis Vestre Reverendissime servitor Ioannes Antonius Guaschetta legum doctor.
Context note
X, 1, 3, 5 (Friedberg, II, col. 18).
Textual note
Corrected over et qui habitat Roveredi expunged
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Added in the margin
Textual note
Added in the margin
Textual note
In the manuscript: negatur
Textual note
Added in the margin