trento

Monumenta Symoniniana

December 5, 1475

Francesco Sanuto to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 11, c 11v. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Iohanni, Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo Tridentino benemerito, Franciscus Sanutus, Veronae potestas.

Spectabilis Domine Reverendissime Christo Pater et Domine, Franciscus Gelfus, harum lator, litteras Dominationis Vestrae ad me attulit rettulitque, et prudenter et graviter omnia ei a Vestra Dominatione iniuncta. Dicam quod aliis meis litteris scripsi Dominationi Vestrae, nulla de assertione Angellini apud apostolicum commissarium existens hic facta fuit scriptura, et ea quae et dixi et egi cum dicto apostolico commissario processerunt pro exequendi mandatis mei illustrissimi Dominii, cui exinde declaravi istius cusae omnem rem, et dixi oratoribus Dominationis Vestrae Romam profuiscentibus , quod in postero nil facerem diceremque de ista re nisi a prelibato meo illustrissimo Dominio aliud de mandatum foret; alia non habeo, nisi ut me commendem Dominationi Vestrae quae bene valebat.

Veronae, die quinto decembris MCCCCLXXV.