December 7, 1475
Francesco Gelfo to Melchiorre de Facinis
Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 11, cc 9r-10v. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.
Spectabili legum doctori domino Melchiori de Facinis maiori onorando, et cetera, Franciscus Gelfus vester in omnibus, salutem.
Spectabilis et Egregie doctor maior honorande, noverit Spectabilitas Vestra quod reverendissimus noster misit me Roveredum, et deinde Veronam, ex causis infrascriptis. Fui Roveredi cum potestate et cancellario eiusdem loci et petii nomine suae reverendissimae dominationis exhiberi in publicam formam attestationis nonnullorum testium numero | sex, qui fuerunt presentes confessioni Anzelini, in eodem loco detenti tunc temporis a domino commissario apostolico. Qui Anzelinus tunc detentus in arce Roveredi multa dixit et confessus est circa eius seductionem et circa eius invitam et fraudulentam detentionem, captionem et seductionem, quas attestationes antequam peterem illas exhiberi vidi et legi, et quia cognovi illas optime facere ad propositum et magnum favorem veritati in favorem patriae et religionis christianae praebituras, requisivi a cancellario illas, redigi et mihi dari in publicam formam cum legalitate et sigillo.
Qui cancellarius ita fecit, idest scripsit in publicam formam. Sed quom essemus super facto mercedis non potuimus esse concordes. Nam, primo petiit ducatos XXV, deinde XX, deinde XII, et fixit opinionem firmam quod noluit habere pauciores dicendo quod non dimitteret unum quatrenum de dictis XII ducatis. Obtuli sibi unum ducatum cum dimidio, et tandem gradatim ascendendo obtuli sibi tres aureos; nil curat et, quasi ridendo, tradere recusavit. Et nolens excedere fines mandati illas sibi dimisi.
Deinde contuli me Veronam, et fui cum potestate Verone, videlicet domino Francisco Sanuto, petiique a sua magnificentia ut mihi daret attestationem Anzelini, quam fecit Verone dum ibidem aufugisset et se occultasset Verone, et maxime confessionem factam in presentia eiusdem domini potestatis, dicendo etiam sibi quod intendebam facere examinari nonnullos testes circa ea quae facta et sequuta erant Verone, in hospitiis Aquilae, et turris et alibi in dicta civitate, ut veritas ipsa melius in lucem prodiret, et Sedi Apostolicae magis nota fieret. Respondit idem potestas quod dictum Anzelini in scriptis redigi non fecerat, sed quod ipse Anzelinus multa dixerat, sibi etiam presente ipso commissario, | quae omnia scripsit Dominio Venetorum, et tandem, ut rem quam concludam, noluit redigere, seu redigi facere attestationem Anzelini in scriptis, neque etiam voluit permittere me examinari facere aliquos alios testes circa premissa, licet multum instarem et requirem, dicens idem dominus potestas quod habebat in mandatis a Dominio Venetorum ut se non intromittere in hac causa.
Et concludendo dixit mihi quod haberet litteras a Dominio suo, vel a domino sanctissimo papa, quod faceret redigi in scriptis predicta omnia, et testes examinaret, et aliter non. De quibus omnibus, Spectabilitati Vestrae avisationem dare decrevi de commissione etiam reverendissimi domini nostri. Et ut dicit sua reverendissima Dominatio, perutile foret si possetis obtinere litteras a Dominio Venetorum quae dirigerentur potestati Veronae, ut in scriptis redigeret dictum Anzelini et examinaret testes de his quae ibidem sequuta dicta et facta fuerunt, quia aliter non est possibile habere intentum.
Item, bonum et utile esset obtinere litteras que dirigentur potestati Rovredi, ac etiam, si vobis videbitur, cancellario ut iusto pretio et iusta mercede dictas attestationes, ut premittitur, Roveredi in scriptis redactas daret et exiberet cuicunque nuncio suae praelibate reverendissimae dominationis secundum taxationem limitatam a statutis Rovredi. Quae statuta et taxant mercedem notariorum et cancellarii, tam in attestationibus quam in instrumentis et extant ordinationes dominii Venetorum ibidem.
Notificando insuper vobis quod ego, videns quod nolebat tres aureos, dixi dicto cancellario et potestati Roveredi, quod deberet aspicere et ordinationes. Dixit mihi uterque eorum quod iste est casus novus et inauditus, et maximus, et quod hoc caso statutum non debet sibi locum vendicare. Et potestas est magis durus et austerus quam sit cancellarius, | et omnia quae dicit cancellarius, agit et dicit de voluntate et consensu potestatis, qui ambo sunt concordes, et loquuntur per unum eundem premeditatum sermonem.
Plus, dixit potestas quod non potest neque vult si posset cogere ipsum cancellarium ad dandum minori pretio seu mercede, sed quod hoc relinquit discretioni et arbitrio ipsius cancellarii.
Itaque, oportet per viam Venetiarum subvenire. Et illas litteras secretissime habeatis, quia iudei habent in omnibus partibus mundi exploratores appretiatos, prout et in civitate Verone habent aliquos, licet Veronenses multum favent veritati ut omnibus patet. Spectabili domino Bernardo plurimum me commendare velitis rogo, similiter Antonio filio Vestro.
Ex Tridento, die septimo decembris Millesimo CCCCLXXV.
Textual note
Added in the margin