April 30, 1475
Johannes Hinderbach to Raffaele Zovenzoni
Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 10, cc. 1r-2r. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.
Venit ad nos frater Nicolaus Cruciger tuus visitandi gratia; non tam suo proprio, quam tuo nomine, nec non visendi innocentis pueri ab impiis noxiisque hebreis hoc pascali tempore in civitate nostra – heu! – nequiter occisi, inquirendique veritatis causa, tam de eius nece quam miraculorum que in dies crebro apud eius tumbam fiunt, et ab omnibus perspicue videri possunt et lustrari, prout et ipse vidit et audivit, ac tibi ceterisque fideliter referre poterit.
Facti vero seriem, quo ordine hoc facinus a perfidis iudeis patratum sit, Iohannes Mathias phisicus noster clarensis, admodum claro atque eleganti stilo nuper a suis patriotis, qui magna frequentia huius rei causa huc venerant, rogatus ut ad suos scriberet, pretoribus civitatis Brixie epistulam misit, cuius copia tibi edi iussimus. Et per prefatum fratrem Nicolaum ad te defferri debere credebamus; sed hic tedio fortasse expectationis et more affectus, hinc iam discesserat. In qua nihil confictum credito, sed omnia prout rei veritas se habet descripta fore firmiter teneto, ceterisque veluti verissimum referto recipe.
Tu autem, pro tua singulari erga nos et fidem Christi devotionem, hanc rem veluti impiissimam tuis carminibus poemateque execrato, et hunc novellum martyrem nostrum, prout meretur, verbis tuis adornato, ut omnibus christicolis pateat et per ora cunctorum haec res palam fiat ac predicetur.
Ad laudem Omnipotentis, et fidei nostre christiane exaltationem, huiusque novelli martyris, et urbis nostrae glorificationem atque horum nostrorum temporum quam Deus nobis tribuit, inter alia eius munera, gratiarum maiorem commendationem. Et quicquid in hanc rem scripseris ad nos quamprimum transmittito.
Aderunt prope diem | Ascensionis Dominice cives nostri tridentini apud et precipue Stephanus noster, per quem hanc mittimus qui ea ad nos referet. Veni, vide et mirare hoc sanctum venerandumque corpusculum quod Dei gratia adhuc integrum illesunque servatur. Omnibusque patet huc adventantibus, quorum tantus ex omni parte Italie Germanieque, nostre cotidie confluit numerus, ut ecclesia Sancti Petri in qua tenetur, admodum angusta sit, et illos continere non possit, neque ea capella ubi repositum est signa illis relicta servare. Videbis eius mirabilia Dei que in hoc puerculo opera<n>tur, et impiam hanc gentem, et a Christi gratia penitus prophanam, meritas pro tanto facinore luere penas ortosque virentes nostros ac menia plurima circum vivosque de vivo marmore, scilicet, profluere fontes.
De iudeis vero, iam dudum supplicium quod merentur sumptum foret nisi essent falsi christiani, aurum illorum magis quam mortem aut penam quam merentur sitienses, qui apud illustrissimum principem ducem Austrie, ex eius sententia et arbitrio nostrum pendere necessit, falsis quibusdam suggestionibus pollicitisue maximis effecerunt, ut post elicitam et extortam a iudeis veritatem aliquanto supersederi in hac re fecerit, donec de re ipsa tandem clarius fuerit informatus. Et hoc idem etiam apud clarissimum imperatorem agitari formidamus. Non defecit tamen ultrix Dei manus, que unum ex procuratoribus eorumdem in oppido Roveredi, vallis Lagarine, divino quodam atque iustissimo ignis et aque ferventis iudicio miraculose percussit, ut totus pene vivus crematus et exustus sit, et a christianis domibus repulsus inter Iudeos | quorum erat procurator miser eiulansque baculo deambulat, voce penitus amissa et suum reatum defleat; ultimumque, ut creditur, spiritu<m> sit emissurus. Speramus tamen brevi cessare abrogarique hanc principis Austrie intercessionem sive voluntatem ex falsa sinistraque aliorum perversorum suggestione provenientem ipsumque et omnes de veritate rei luce meridiana clarore informari. Nec plura.
Vale mi Raphael et si, quando potes venire, veni.
Ex arce nostra Boniconsili tridentini, iam fere tota circumcirca innovata.
Pridie kalendas aprilis 1475.
Textual note
Added by Johannes Hinderbach in the margin
Context note
Although the in the manuscript is written pridie kalendas aprilis, namely March 31, it is an error of the scribe. In fact, the letter quotes the chapbook addressed by Giovanni Mattia Tiberino to the rectors of Brescia, and therefore the letter must have been written after the half of April. Morover, this letter also circulated with the more plausible date pridie kalendas maias (April 30) in a printed version as part of an incunabulum which contains Tiberino's chapbook.