May 12, 1475
Gregor Platner to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 20a, cc 1r-1v. Paper sheet in good conditions, autograph of Gregor Plater.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi Gratiosissime, post mei humilem commendationem ac perhumillima<m> obsequentia<m>.
Aplicaverunt oratores Dominationis Vestre Reverendissime et ego die iovis sero ad Insprukam. Dieque veneris mane post missam visitavimus dominus Waltasarem inquirendo pro consilio quid nobis faciendum esset, cum dominus princeps in Venacum et postea cum in Umbst vel circa constitutus esset, an eum visitare deberemus an potius hic expectare. Qui persuasit ut hic expectaremus, et quia in brevi consiliarii domini principis qui nunc cum eo constiti sunt huc venire debeant, idem et facere deliberavimus cum ipse dominus Waltasar qui aliquantulum debilis est, nobis dixit habere auctoritatem in presentia consiliariorum litteras ad dominum principem missis aperire et de rebus proponendis coram eis tractare et facere sicut si ipse dominus princeps presens esset.
Et dum de facto iudeorum ad eum loqueremur, dixit quod eidem Scheyt promissit ei quinquaginta ducatos nomine iudeorum ut eis faveret, sed noluerit facere maleque cum verbis expedi<er>unt, non tamen sit minus quando iudei de Roveredo, de Brixia, de Padua et alii, quorum aliqui hic sunt, quia habent salvumconductum a principe ut quatuor iudei cum duobus eorum famulis huc venire possint et audientia eis addicta sit et maxime unus iudeus qui per XX vel ultra annos cyrurgicus principis fuerit hic sit, cuius tamen gener et familia per dominum principem in Bozano et in Svevia detineantur arrestari ad videndum si forte iudei Tridenti de eis aliquid dixerunt vel culpam aliquam contraxerant.
Et dedit nobis spem quod dominus dux iusticiam non impediet contra ipsos iudeos fieri, nisi in quantum debemus eorundem sua dominatio se intendit impedire, quia [.....] sit domus Austrie super hec, et ob hec dudum ad dominum imperatorem miserit et non dubitet quod eidem Vestra Reverendissima Dominatio ad imperatorem miserit et dedicat in fine eidem tamen bene possit reperire medium bonum inter Dominationem Vestram Reverendissimam et ipsum illustrissimum principem.
Nescio tamen quod sit illud medium. Dixit esse causam quare dominus dux suspendit processus contra iudeos, quia iudei intelligerunt quod dominus capitaneus et postestas non de [....] ordine, sed secundum capita eorum processerunt, et quod etiam doctores Tridenti habuerunt displicentiam quod taliter processerint, et iudicio meo, in effectu nichil est nisi quod affectate habere partem bonorum vel dominus Paulus Ungarellus, ut opinor, illa fecit, qui forte missus fuit per iudeos ad Tridentum et huiusmodi eisdem iudeis tulit responsum.
Dedit etiam nobis spem bonam de bonis iudeorum, quod omnes consiliarii in hoc sunt ut bona et pignora dentur ad reducendum illis quorum sunt.
Cum tamen certo medio, quod ignoramus quale sit, de bombardarum opere memor fuit quod Reverendissima Dominatio vestra pluries domino principi et [...] scripserit et dicit se etiam pluries solicitasse, et imputasse domino duci qualiter male fecerit bombardas et alia arma a Tridento abstulisse et etiam ordinatum sit ut ante omnia bombarde et alia necessaria adducantur a Merano et aliis locis, nisi illud faciat moram, quod ille cui sunt bombarde concesse in presentiarum sit in terra Alsacie.
De differentiis inter homines de Novateuthonica et Flemarum ac maiorem antiqui Mezii, dicit quod habetur modus componendi et concordandi, quia expediat ut illustrissimus dominus dux et Reverendissima Dominatio Vestra sint concordes.
De Bonmartino et Zentilino dicit quod sepius illustrissimo domino duci facitur verbum qui ei responditur quod nedum honestis et probis hominibus indigerat, sed etiam ribaldis et nequam quod Dominatio Vestra Reverendissima in hoc modicam habeat partem.
Et dum replicarem qualiter Bonmartinus iactaret se quod velit contra Ecclesiam Tridentinam et Dominationem Vestram Reverendissimam efficere ut perdat Vallem Solis, respondit non.
Si id possit contra eundem probare quod ei quam citius intuetur et quod Dominatio Vestra Reverendissima se id probari possit, bene possit eum capi facere et punire, quia propter hec non posset gaudere amplius salvoconductu, et quod si ei facere non vellet ei parcere et minare domino duci quod si ille vellet gaudere salvoconductu, quod deberet abstenere ab huiusmodi verbis minatoriis. Dicit tamen quod seriose omnia debeant coram dominis consiliariis proponi et peti super hoc provideri, et credit quod bene providebitur.
Inter omnia illa quod plus ponderat dominus Waltasar fuit quod timet quod nedum Bartolomeus de Pergamo, sed etiam dux Mediolanensis invadent episcopatum Dominationis Vestre Reverendissime et territoria Eiusdem, et persuadet et hortatur ut Dominatio Vestra Reverendissima dimittat de preciosis et subtilibus lapicidis que construuntur ad delectationem et provideat ut singula castra Dominationis Vestre Reverendissime bene provideantur cum bombardis, pixidibus parvis et mediocribus balistis, lanceis, pulveribus, bladis, viris et omnibus aliis faciendis ad tuitionem castrorum.
Ymmo, quod Dominatio Vestra Reverendissima, si opus esset, venderet argenteria et clenodia ut posse se conservare, quia si Dominacio Venetorum que est potentissima et dominus dux Mediolanensis, que non minus est potens, deberent ab occasione obtinere unum castrum, consequitur omnia alia possent in suam potestatem gaudere, et dominatio Vestra Reverendissima expulsa esset, vel saltem spoliata. Nobis permittent quia, ut dicit, non est minus quam aliquam attemptabunt et melius est omnia impendere ad conservandum castra et dominia quam, perditis eisdem, expelli et omnia perdere, et maxime ut ad certos menses castra cum bladiis sunt provista, quia vero potest esse quod dum possint castra inventari in hac patria quia deficent annona. unde, dominus dux a domino duce Ludovico Bavarie autumat condita VIII naves bladorum.
Duces mantuani polliciti sunt mille scaffas bladorum, dominus episcopus Augustensis omnia blada que habet apud Lechum et etiam omnes homines quos habet in confinibus [.....] pro conservatione bonorum que habet Bozani.
Ex quo, ipse dominus Waltasare conclusit a fortiori Dominatio Vestra Reverendissima pro conservatione iurium et castrorum Ecclesie, omnia exponere, quia conservatione eorundem omnia expendita possent recuperari, perditis autem castris conservata omnia distruhentur | et perderentur.
Dixit etiam de litteris alias per ipsos de Argentina uni presentanti, registratis et copia Dominationi Vestre Reverendissime missis, quod ducis Burgundie intencio est tractatim et suorum adherencium fuerit et sensum videtur contra Tridentum fuerit congressum neque virtus huius rei quam tam occulte ipsi veneti et mediolanenses habere posse ab aliquo haberi, quia omnia haberent occultissime. Unde hortatur quod Dominatio Vestra Reverendissima operam quam posse faciat circa castra providenciam et maxime in bladis et pluribus pixidibus et armis dominusque dux velit semper quamprimum in auxilium Dominationis Vestre Reverendissime venire.
Et nunc ordinaverunt gentes extra patriam quod possit habere. Semper ultra homines patrie XXVI milia expeditorum stipendiatorum, et adierit quod pro conservando castro Petre quod habet in feudum a Dominatione Vestra Reverendissima velit omnia bona sua exponere, quod id possit tenere quousque Dominatio Vestra Reverendissima et illustrissimus dominus dux ei venerint in auxilium et de novo fecit comperari pixides licet antea habuerit in dicto castro ultra ducentas pixides.
Similiter, dominus Iacobus Trapp misit et petiit ut ei mittantur pixides et bombarde feri, etiam excusationi Dominationi Vestre Reverendissime eis super intendencia et capitaneatu unacum domino Jacobo Trapp qui respondit quod non fuerit ista minua illustrissimi principis, sed ex hoc sit factum ut Dominatio Vestra Reverendissima maiorem curam et provisionem faceret circa castra et non esset contenta de solis nunciis et exploratoribus qui non possent stare veritate neque dicere.
Et finaliter, quantum intelligo, plurimum timet quod patria invadetur et quod in maximo periculo sumus, maxime si dominus dux Burgundie in aliquo triumphabit sicut dicit esse timendum, cum sit ingeniosus, curiosus, potens et superbus et plurimas ligas cum pluribus regulis et principibus fecerit.
Dominatio Vestra Reverendissima volebat huc mittere unum puerum innocentem depictum, et credebam quod per dominum Conradum fratrem Dominationi Vestre Reverendissime fuerit missa. Qui tamen eandem se dicit non habuisse, non fuisset malum hic eam habuisse, quum maior pars ignorat qualiter ipse puer fuerit martirizatus.
Ex parte Bonizonte adhuc nihil fuit dictus, quia dominus Waltasar plurimum debilis erat et diu quasi ad duas horas secum steterimus et ulterius nolumus eundem molestare.
Valeat Reveredissima Dominatio Vestra felix, cui me plurimum commendo.
Et vellemus avisari per Dominationem Vestram Reverendissimam si princeps posset ad hec induci ut de bonis iudeorum stipendiarii illuc Tridenti missi solverentur, si debemus consentire, vel Dominatio Vestra Reverendissima super hoc consulere videntur enim esse modus, quia in futurum ipse dux non possit dicere aliquid a iudeis habuisse, et cetera, ut Dominatio Vestra Reverendissima latius intelligit.
Ex Inspruka, die veneris XII maii 1475. Eiusdem Vestre Reverendissime Paternitatis Gregorius Plaiteger servulus minimus.
Context note
May 11, the day before this letter was written
Context note
Archidiocese of Strasbourg
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Follows ad expunged
Textual note
Follows sed expunged
Textual note
Overwritten on an expunged word impossible to read
Textual note
Follows se expunged
Textual note
Follows de expunged
Textual note
Follows -s expunged
Textual note
Follows verba expunged
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Added between the lines
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Follows de d expunged
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Added between the lines
Textual note
Added between the lines
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Follows -d expunged
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Follows -s expunged
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Follows se expunged