trento

Monumenta Symoniniana

August 3, 1475

Pope Sixtus IV to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 29, c 1r. Double paper sheet in good conditions copied by an unknown scribe.

Licet exstimandum sit omnia que a Fraternitate Tua in causa hebreorum facta sunt recte et iuridice facta esse propter singularem prudentiam et integritatem tuam, non desunt tamen plerique principes qui factum hoc quodammodo improbant et accusant, et in aliam partem rem accipiant quam accepi debeat, nec tantum de Tua Freaternitate, sed de Apostolica Sede ob id queri videantur.

Nos, ut diximus, etsi non dubitamus te que in ea causa fecisti zelo iustitie et christiane religionis fecisse iuridiceque processisse, tamen ut huiusmodi detraccionibus amputetur occasio et omnes intelligere luce clarius possint nichil aliud ab ipsa Sede et a te in causa ipsa quam iustitiam queri, venerabilem fratrem Baptistam episcopum Vintimilensem, sacre theologie professorem, virum doctrina et integritate preditum, comissarium nostrum istuc duximus mittendum, qui unacum Tua Fraternitate rem omnem intelligat, et secundum Deum atque iustitiam procedere habeat, prout sibi latus dedimus in mandatis. Igitur, Tuam Fraternitatem hortamur in Domino, ut eidem episcopo, in omnibus que necessaria erunt, diligenter cooperetur et assistat, quemadmodum et res ipsa videtur postulare; et pro integritate tua non dubitamus te esse factorem.

Datum Rome sub annulo piscatoris, die III augusti MCCCCLXXV, pontificatus nostri anno quarto.