trento

Monumenta Symoniniana

September 24, 1475

Battista de Giudici to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 20b, cc 1r-1v. Double paper sheet in good conditions, although the second page has been cropped; remains of red sealing wax; the letter is autograph.

Reverendissime domine et observandissime Pater.

Heri sero, hora 3 noctis, applicui Roveretum valde alteratus et conquassatus. Isto mane venerunt ad me advocati hebreorum cum magna turma, ingrati quod venissem iturus Veronam, eis mandatis, nec intellecta defensione eorum et quod ista non erat intentio sanctissimi domini nostri, nec iustitie debitum quod a me expectabant et tandem aliqua petiverunt a me.

Rogato notario, primum requisierunt quod nullomodo hinc discederem non auditis allegationibus quas ad defensionem cause intendunt facere, ut si propter adversam valetudinem essent necessaria medici et medicine quod pro medicis mitteretur, et quod erat hic optimus aer et nihil deesset, et cetera.

Secundo, petiverunt copiam processuum, ad hoc multa adducentes, dicentes etiam se non potuisse habere salvum conductum iam diebus 22, quibus erant hic. Hec petiverunt et multa alia dixerunt, presentibus domino Iohanne vestro et domino Aprovino, sine quibus cum eis adhuc verbum non feci ullum.

Ego ad singula respondi: ad primum dixi quod adversa valitudo sola causa erat profectionis mee et quod si etiam hic esset bonus aer, tamen omnia Verone magis commode haberentur quam Rovereti et quod requiescerem modicum quousque dominus Raphael veniret et postea deliberarem cogitans quod interim scriberem Vestre Reverendissime Dominationi. Ad secundum, de processibus, quod mirabar eos cum tanta importunitate processus petere, quia aut nolebant defendere vivos aut mortuos, et quod circa vivos non deberent multum esse soliciti, quia in bona conclusione remanseram cum Vestra Dominatione et magnifico capitaneo et consiliariis illustrissimi principis de eorum liberatione, et quod cito liberarentur. Pro mortuis autem non videbatur movenda questio, cum causa eorum in rem transivisset iudicatam.

Item dixi quod processus erant clausi iuxta mandatum pontificis, et quod non poterant aperiri. Ad salvum conductum respondi quod pridie fueram cum Vestra Reverendissima Dominatione et cum magnifico capitaneo et cum magnificis consiliariis et erant contentissimi quod veniretis Tridentum quando essem illuc reversus, allegaturi quod liberet et quod Reverendissima Dominatio mirabatur quod prima vice quando ibi fuerunt et venerunt Tridentum et fuerunt accepti a Vestra Dominatio honorifice, et associati per civitatem, quod non dixissent aliquid de ista defensione et quod si dixissent fuissent gratiose auditi et quod hortabar eos ut magis hortarentur hebreos ut desisterent ab huiusmodi investigatione, que sine supremo et universali eorum periculo fieri non posset. Et multa alia ad propositum dicta sunt, que singula narrare nimis longum esset.

| Illi replicaverunt ad singula et maiorem adhuc instantiam fecerunt circa exhibitionem processuum, dicentes non esse de intentione sanctissimi domini nostri quod eis defensio denegetur, que sine processuum exhibitione apparire non potest et quod volebant defendere non mortuos, qui resurgere non possunt, sed veritatem et quod volebant defendere causa vivorum non solum incarceratorum, sed etia eorum qui sunt per totum orbem; que per istos processus si sic probarentur periclitaretur, quia in processibus dicunt contineri quod confessi sunt omnes hebreos de decennio in decennium, et precipue in anno Iubilei christianorum utantur sanguinem puerorum, quod etiam dixerunt constare per litteras quas Vestra Reverendissima Dominatio misit ad sanctissimum dominum nostrum, et cetera.

Circa salvum conductum dixerunt quod quando fuerunt Tridenti non locuti sunt de ista materia propter periculum quod illis imminebat propter populi furorem, et quod hospes eos retinere nolebat et multe mine facte fuerunt famulis suis quod si patroni eorum loquerentur aliquid pro iudeis quod interficerentur et quod hoc facient constare tempore suo, et cetera. Et similiter dixerunt quod si recedo, ne causa eorum pereat, querent hinc alium iudicem qui eis iustitiam ministrabit in loco tuto.

Itaque distuli responsionem ultimatam eis facere quousque scribam Vestre Reverendissime Dominationi que videat in quibus labirintis sum. Tamen sit certam Vestra Reverendissima Dominatio quod honor suus mihi erit ante oculos et non obliviscar quod promisi. Retinebo hic dominum Iohannem quousque ultimata conclusio capiatur et videatur quid agendum, cuius etiam conversatio gratiosa mihi consolationi est.

Valeat Vestra Reverendissima Dominatio, cui me commendo.

Ex Rovereto, 24 mensis septembris 1475.

Presentium lator dominus Aprovinus, qui singulis interfuit, latius referet que gesta sunt, et cetera.

Eiusdem Vestre Reverendissime Dominationis humilis filius Baptista episcopus Vintimilensis.

Dominatio Vestra Reverendissima dormiat quieto somno, quod processus sigillati non aprientur usque Romam, et de hoc vobis do fidem nostram, de qua nullatenus dubitetis, et cetera.