trento

Monumenta Symoniniana

September 26, 1475

Battista de Giudici to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 21, c 1r. Paper sheet in good conditions, autograph of Battista de Giudici, with a few mold stains and reamins of red sealing wax.

Reverendissime et Dignissime Pater.

Accepi litteras credentiales Vestre Dominationis per dominum Aprovinum, et intellexi que exposuit, que mihi placuerunt, et responsionem ad illa ipse etiam viva voce non referet.

Et quia libenter vellem aliquid scribere sanctissimo domino nostro gratum, ut ostenderetur aliquid esse factum ob reverentiam sue sanctitatis, contuli cum domino Iohanne et domino Aprovino aliquid circa relaxationem eorum qui in custodia sunt propter que visum est ambobus venire ad Vestram Reverendissimam Dominationem, et ea referre.

Hortor non solum eis plenam fidem adhibeat mea ea, verum facere omnino conetur, que meo nomine petent, maxime ad contemplationem sanctissimi domini nostri, cum presertim ad id conveniat consensus et mandatum illustrissimi ducis, a quo litteras humanissimas accepi, quarum copiam mitto Vestre Dominationi, et ut verum fatear, valde fui miratus, quod illi consiliarii illustrissimi principis dixerunt se de incarceratis nihil in mandatis accepisse, cum principaliter ob istam causam missi fuissent. Sicut non solum mihi constat per istas litteras, sed etiam constabat certissime antequam responderent mihi, licet consulto tunc tacuerim.

Credo quando princeps illustrissimus intellexerit non equo animo foret. Similiter, sanctissimus dominus noster quando cognoverit ipsum illustrissimum principem, ob reverentiam tuam sue sanctitatis se ad eorum liberationem reddidisse promptissimum et postea non fuerit effectus aliquis consecutus.

Nam, mihi vertere erit ipsi sanctissimo domino nostro litteras principis destinare nec accuset negligentia.

Itaque precor per totum diem crastinum, antequam discedant consiliarii, Vestra Reverendissima Dominatio det operam ut relaxentur et ad me nomine sanctissimi domini nostri mittantur, ut videantur sue sanctitati fuisse donati non alia occasione relaxati.

Valeat feliciter Vostra Reverendissima Dominatio, cui me obiurare commendo.

Ego, Dei gratia, multo melius habeo.

Rovereti, die 26 septembris 1475.

Excellentissime Vestre Reverendissime Dominationis humilis filius Baptista, episcopus Vintimilensis commissarius.