September 28, 1475
Raffaele da Birago to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 23, c 1r. Paper sheet in good conditions autograph of Raffaele da Birago.
Reverendissime in Christo Pater ed Domine, Domine mi colendissime, post humilem comendationem, et cetera.
Per Martinum recepi litteras Dominationis Vestre Reverendissime omni humanitate reffertas. Quibus perlectis atque admodum interpretatas gavissus sumd. Ago gratias ingentes et plurimas Dominationi Vestre Reverendissime de legenda sanctorum Sisinii et Alexandri ad me transmissa; illam servabo cum dilligentia et cum fuero alibi dabo operam Vestra Reverendissima Dominatio habeat legendam sancti Ambrosii, qui fuit socius sancti Vigilii.
Quo ad dominum capitaneum cuius verba fuerunt male interpretata, Reverendissime Domine, plurimum admiratus sum de eius prudentia que michi illa nocte quando recordavimus processus usus est mecum continuo verbis satis humillibus, et nullum malum verbum michi dixerit. Cum tamen in recessu meo, et in calculo claudendi ipsos processus fuit adeo furore repletus et indignatus contra copistam meum et me, surgendo de lecto, quod ego valde et vehementer admirabar, animo proferebat verba comminatoria in italico, licet male sevisset proferre. Deinde, dictus copista meus dixit michi quod dixerat sibi in idiomate suo quod si fecisset nobis recte et illud quod erat iustum possuisset nos ambos ad carceres durissimos et merebamur ibi stare per mensem cum pane et aqua.
Verum, Reverendissime Domine, ista non credidissem copiste mee, nisi prius ipsum vidissem ita furore accensum et repletum. Quare quicquid sit, Reverendissime Domine, talia numquam fuerunt michi dicta, nec merui a tanto viro quanto est ipse dominus capitaneus deliberavi obliviscii , et omnia ista tradere oblivioni solum intuitu Vestre Reverendissime Dominationis, quam illam omnibus antepono, et de illa dum vixero laudabo et magnificabo hic in Curia romana et in omnibus partibus mundi queadmodum eadem clare poterit intelligere.
Et supplico Vestre Reverendissime Dominationi dignissime, in vestra familliaria virorum comensalium coniurare pariter et agitare, et michi transmittere privillegium , ut eodem possum uti et gaudeo quemadmodum ceteri capellani et familliares Vestre Reverendissime Dominationi gaudent et possent, et hoc erit michi ad singularem gratiam.
Id petii a Vestra Reverendissima Dominatione, ut cognoscat quod volo esse perpetuus servulus Vestre Reverendissime Dominationi. Preterea erant aliqui cupientes ut scriberem que fuerant dicta per dominum capitaneum michi et copiste meo reverendissimo domino meo cardinali, quod nolui scribere ullo pacto. Tamen rogo ista verba sint vobis secreta.
In quocumque loco ubi fuero faciam debitum meum erga Dominationem vestram, cui me humilissime comendo.
Placeat Dominationi Vestre Reverendissime domino Gregorio meo secretario Dominationi Vestre me commendatis facere.
Dominus commissarius commendat se plurimum Dominationi Vestre Reverendissime. Bene valeat ille cui me iterum atque iterum commendo.
Ex Roveredo, die XXVIII septembris 1475.
Eiusdem Vestre Reverendissime Dominationi servulus Raphael de Birago [.....] specialiter ac reverendissimi domini cardinalis Mediolanensis, et cetera.
Textual note
Follows meu expunged