trento

Monumenta Symoniniana

September 29, 1475

Battista de Giudici to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 24, c 1r. Paper sheet in good conditions, autograph of Battista de Giudici, with a few mold stains and reamins of red sealing wax.

Reverendissime Domine et Benignissime Pater.

Habeo gratias Vestre Reverendissime Dominationi pro munusculis sepe gratissimis. Intellexi que mihi dominus Iohannes et dominus Apruinus, vestri nuntii et mihi amicissimi, retulerunt; nec videtur mihi in re, que tamquam anguila continue e manibus labitur, laborandum, nec videtur in sectandam esse umbram, que tanto velocius fugit, quanto eam magis festinus insequeris. Expectabimus meliorem ipsius facultatem, et mitia poma tanto sunt dulciora quanto sua sponte ex arbore cadunt.

De processibus autem videtur melius consilium ad nostrum in Curia redditum eos esse defendendos, ut presentibus amicis presententur, et erit mihi gratum ultra quam dici possit si hii duo vestri familiares mecum tunc ad curiam venerint, quorum et solacio et consilio uti possim. Littere ad pontificem maximum et ad reverendum dominum episcopum Brixiensem in meliori forma esse non possent. Faciamque alias in consimili forma ad eosdem, quas non sigilabo nisi eas alter istorum duorum viderit aut ambo nunc eas scribere non potui, occupatissimus in quibusdam meis familiaribus negotiis. Cum etiam expeditus ad Curiam, nostras non haberetur ad presentes. Valeat Vestra Revendissima Dominatio, cui me ex animo commendo.

Roveredi, XXVIIII septembris 1475.

Eiusdem Vestre Reverendissime Dominationi humilissimus filius Baptista, episcopus Vintimilensis commissarius.

Post scriptum

Sum solicitus ut intelligam amicorum fundamenta, que non dubito post paucissimos dici omniam clare et dilucide cognoscam, et cetera.