January 19, 1475
Bartolomeo Pagliarini to Johannes Hinderbach
Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 65, cc 1r-7r. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.
Bartholomeus Paiarinus iurisconsultus vincentinus venerabili in Christo Patri et potenti Domino, Domino Iohanni Hynderbach dignissimo antistiti ac principi Tridentino plurimum se commendat.
Maximo meo erga venerationem et Amplitudinem Tuam studio plurimeque observantie fortunam, plane adhuc invidisse crediderim, quae et alias sepe adversari rebus solet humanis. Ego enim, quom hoc anno mecum ipso nonnunquam statuissem animo isthuc iter accingere voti mei causa, nomini felicis Symonis persolvendi, cui multum me debere profiteor, multiplici negotiorum genere impeditus otium, certe occasionemque migrandi, ipse mihi suppeditare nequivi, quo sit ut desiderio meo minime satisfieri potuisse doleam. Persolvam tamen aliquando quamvis pileati quidam purpuratique sancte atque inviolabili veritati reclament atque repugnet.
Scripsi autem praestantibus illius civitatis presidentibus litteras quibus, si rectius memini, attestabar felicem Symonis martyris animam devinxisse me sibi non vulgari restitute michi bone valetudinis beneficio; neque dubito ipsorum nobilitates non ob aliam rem ab illarum responso supersedisse, quam quod probabile cuique videretur me isthuc e vestigio accessurum fuisse, quo tunc temporis finitima hec omnis regio confluebat.
Statueram etenim ea ipsa itineratione Tuam quoque Amplitudinem visere eique coram gratias agere de humanissima susceptione fratris Iacobi Theutoni patris mei abs te habita autumno proximo, in qua is apud te verba de me habuit cultus atque observantie mee erga te plena.
Superioribus vero proximis natalibus festis, et si quid otii ad iter faciendum mihi suppetiisset gelide certe glacies et ingruentium nivium procellae et spirantium ventorum asperitas mihi resistere videbantur dissuadereque iter permontana lapidosaque et mihi omnino insolita loca. Solo igitur mihi relicto nunc litterum commercio utar, quod in contrahendis contrahendisque, inter absentes amicitiis familiaritatibusque | opportunum remedium sit, et unicum datur solamen absentie.
Fateor vero me presenti animo tibi corpore abstantem semper adesse, viderique mihi continuo presentiam tue venerationis intueri. Cui videnti patri et domino tanta afficior observantia quantam et dignitatis tue virtutumque magnitudo et christiani sanguinis innoxii tuo studio atque imperio vindicati merita singularia sibi proprio iure vendicare videntur, utrum virtutem potius in te laudem an videlicet preclaram magnificentiam an piam religiosamque iustitiam nescio.
Quod enim preclarius ac magnificentius quam in facinorosos ac perditissimos homicidas et detestabiles christiani nominis hostes fortiter atque intrepide abs te, simplicis veritatis amico, animadversum fuisse atque infandum genus sceleris expiatum omni periculorum contempto metu. Non iudeorum quidem, sed iudeis amicorum principum et cuiusvis auri rerumque preciosarum spreta cupiditate quam tibi licuerat initio ante expiatum scelus cumulatissime explere venia tacita teterrimis illis canibus sub pretextu criminis dissimulati permissa.
Nihil autem prestantius atque generosius in te esse potuit quam huiusmodi magnificentia, sine qua omnis virtus in principe deformatur, quid enim fortius excelsiusque censeri ab hominibus potest quam non modo invictum se ab omni iniusto [.....] prebere? Verum etiam ipsius pecunie cupiditate non frangi. Nam nil, ut ait Cicero: «Tam augusti tam sordidi tamquam abiecti animi est quam amare divitias pecuniasque». Nilque e contra gloriosius ac dignius quam illas contemnere si non habeas; si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque convertere. Sic preclara illa Pirri sententia, quam «regiam» Cicero appellat, rudiorii veteris Ennii poete carmine expressa fuit: «Nec mi aurum posco nec mi aurum dederitis ferro, non auro vitam cernamus utrique». Rursusque afferitur scitum aliud Fabritii verbum. Quom | magnum pondus auri a sannitibus sibi allatam repudiasset, sicuti Titus Livius tradidit latine pater hystorie, refertur inquit: «Aurum ex sannitibus renunciate, romanos malle habentibus aurum imperare quam auro». Et Crispus ipse sentit: «Avaritiam pecuniae studium habere quam bonis fortisne nemo unquam concupiverit. Eam enim effeminare corpus animumque virilem et neque copia neque inopia minui». Et profecto ita, res se habet praestantissime princeps in omni procuratione negotii et muneris publici. Magnificum caput esse ut avaritie pellatur etiam minima supplico nullumque vicium tetrius esse in principe ac rem publicam gubernare quam avaritiam. «Itaque quod Apollo Pythius,» ut Cicero ait, «oraculo edidit Spartam nulla alia re quam avaritia esse perituram. Id mihi videtur non solum lacedemonis, sed etiam quibusquam aliis opulentis populis ac principibus predixisse».
Quid igitur ut eo unde egressa est se referat oratio magnificentius ac honestissimo et fortissimo principe dignius quam ab eo se in primis vicio continuisse, quod commune omnibus fere principibus esse, solet ecclesiasticis tamen exceptis quibus pecuniae usus aetate nostra incognitus est. Neque enim os in celo ponere licet propter metum iudeorum, a quibus tamquam pessima ac sordidissima labe omnis serenitas politicorum mox inficitur boni et aequi pollicit scitus corrumpitur naturae ratio que in divina atque humana lege versat observatur clara virtutis sedes, in cuius penetrabilibus Deus ipse dicitur habitare.
Inquinatur sanctitas christiane religionis; marcescit puritas; iustitia tabescit, quae a sapientibus appellatur concordia societatis humanae; prostituitur integritas; virtus carpitur omnis et cuiusquam libertas foedatur imperii. Nam et nuper impiorum signatorum catena ausa | est in summo trono sedere et agnum ipsum concalcare canes execrabilem hymnum, quo et Christo summo altitonanti et christianis omnibus maledicitur, a quo quidem execratione post annum millesimum quadringentesimum tertiumque et quadragesimum, quo presens eorum Christi corpus sanctissimum immolarunt malo unquam tempore destiterint, neque desistent, quoad super eorum capita congeratur sanguis omnia qui ab eis effusus est a sanguine Iesu Christi divini luminis veracissimi usque ad sanguinem parvuli Symonis innocentis, quem nuper illi inito inter se principio nephandoque consilio, furtim adductum clamque subtractum miserabiliter perdiderunt, necaveruntque et innumeris confessum vulneribus ac lacerum crudeliter ora in profluentem detruserunt. Ac paulo post studuere lucem in tenebras et nigrum in candida vertere.
Et quid nepharius, foediusque est christianos homines, duces, comites, adiutores, magistros et artifices tegendi ipsorum sceleris invenerunt? O rem indignissimam dictu, auditu molestissimam, cognitu calamitosam, exemplumque funestam! O intollerabile facinus! Non verborum modo asperitate insectandum, sed facto ac gladio vindicandum!
Perniciosius sane a christianis ipsis nobiscum agitur in Europa, quam a Turchis actum fuerit in Asia. Siquidem Turchi cupiditate imperii potius inflammati quam scelere aliquo vituperando christianis indicunt bella finitimis. Rem pie christianam in Asia demoliri student ac demoliunt in dies ut res suas gloriamque suae, tam et si falsae religionis amplificent. Christiani vero, nedum inultas Turchorum iniurias esse, patiuntur in Asia. Verum etiam, cum longe antiquoribus et truculentioribus hostibus capitalioresque inimicitias in nostram religionem gerentibus iunxere foedus societatem iniere et | quandam, veluti germanitatem contrahere interventu pecunie, que conciliatrix est maxima cuiusque improbae societatis, surrexerunt. Ecce sicarii infames hebrei! Immo cruentissimae immanesque belve pertinacissimi hostes nostri horrendum, et antea ignotum, urbibus Italie nationibusque Germanie [......] latronum genus, qui non auro satiati quiescerent que summa improborum votorum raptoribus esse solet, nisi in christianum quoque sanguinem innocentissimum crassarentur, ipsiusque quoque miserabiliter ex omnibus totius corpusculi membri, membrorumque particulis exhaurient.
O sitim christiani sanguinis inauditam, quod vobis cum sanguine pulcherrimi infantuli, scevissimi canes, quod cum corpusculo spoliato, perforato, laceroque et undique afflicto. Nonne crudeliter satis a vobis actum fuerat cum eo, tam immania passo? Nonne satis afflictionis is a vobis fidisse videbatur, nisi etiam omni vita omnique spiritu privaretur, suffocaretur, occideretur, ac penitus perderetur? Utinam vitam eius nulli vobis usui futuram ipsi miserisque parentibus reliquissetis?
Odium quidem ignoti et infantuli nec ullum erat, nec fingi poterat. Si auri fames vera vestrorum scelerum causa est ad predam potiusquam ad sanguinem acuendi vestri fuerant gladii et solitorum vestrorum exercende criminum officinae late voragines improborum vestrorum foenorum pertractande. Sed huiusce vestri execrandissimi facinoris atque portenti causa fuit. Vetustissimum innatumque adicitus odium et gravis acerbitas inimicitiarum, quibus christiano generi ac nomini affecti estis.
Post vero tam grave facinus perpetratum, longe gravis aliud exortum est; detestabile videlicet foedio et conspiratio avaritie christiane cum nequitia et pravitate iudaica ad defensionem manifestissimi criminis ad involucrum lucidissime veritatis ad obscurationem | verissime lucis. Afficerunt etenim patroni causae onusti auro nummisque referti et omnis Hyerosolima cum illis inventi sunt testes fallacissimi mendacesque atque mendici, a quibus mendicari falsum testimonium oportuit aeque ac ipsi aurum a iudeis non modo, non vera sed neque verisimilia testificantes et afferentes in quibusdam invicem repugnantia, in quibusdam vero unum eundem premeditatumque sermonem. Sed et neque deficere quos vellent iudices ab apostolica quidem clave sanctissima, nonne legati, assessoresque et tabelliones presto fuerunt omnes in unum conspirantes adversus ipsius Christi gloriam et honorem vitulorum quoque multorum et taurorum pinguium turba plurima studuerunt, studentque continuo.
Siquidem possint circumvenire obsidereque veritatem, in qua Deus ipse se reducere fatetur, et iuxta propheticum sermonem: «Super ipsam aperuerunt os suum», conspucentes in eam atque eius faciem oculosque velantes, quam tamen ille videt, cui invisum nihil esse potest, sed et hominibus lux veritatis nequit abscondi, quom in alto posita pateat et iuxta divinum elogium ignis Domini inextinguibilis sit.
Rursusque veritas Domini manet aeterna, neque prius peritura veritas est quam Dei potestas interiat, quod ipsum dicere nephas est. Et quod insignius nostrae aetatis dedecus est, audet nunc insolentissimum hoc carnificum genus quoscumque religiosos christianos audierunt sua perdita scelera detestari, diem illis dici facere coram summo pontifice nostro, illisque funes, cathenas, carceres et compedes minitari.
Libet autem mihi unacum Cicerone exlcamare: «O tempora, o mores!» Impii crudelissimique latrones sub oculis nostris ad societatem omnino suam piscuntur, non modo fortunis ac rebus. Verum etiam cedibus et sanguine christianorum passimque in iugulos nostros ruunt, | acriusque et licentius nunquam ulla, unquam alia tempestate nec non impunitas sibi permittitur malefactorum suorum, sed omnia pro beneficiis nostris insultare nobis audent. Et criminis insuper lese maiestatis reos illos facere, qui convitii etiam meriti aliquid in ipsos iactare voluerint. Nunquam profecto talia haec ausuri, nisi spem vel in nostra segnitie vel in pecuniarum suorum thesauris haberent. Quos tamen ipsos veluti peculiari, nescio quo iure, suos continuo a christianis exhauriunt extorquentque.
Dulcia suggentes ipsorum verba, et iuxta preclaram poetae sententiam, lacte negato miserabilem sanguinem ipsum sorbentes ab ubere predae. Igitur suas atque rapinas nuper christianus concorrunt, ut eos in suam sententiam patrociniumque vocarent. Sed nec homines modo verum et divos ipsumque vocarunt in partem predamque Iovem.
Quid si inulta orum scelera reliquuntur, hocque ipsum in primis nephandissimum? Quod quidem ad carceratos reliquos spectat, si qui supersunt puniendi? Si inquam de reliquis impiis canibus coniuratis nullum supplicium sumitur, si ullus denique super illis favor ac gratia. Video iam actum esse de christiane salute statu, de libertate, de gloria. Video quod Chrispus in patriam suam vicium longe ante predixit in ea omnia veniale esse, et si emptores invenerit, venditores non defuturos, adhuc usque nostram fuisse aliqua ex parte transmissam aetatem. Video serpentes aspides in sinu nostro nutriri, qui deinceps qui impune nobis simul ac pedem extulerimus, domo insidias tendent atque etiam, si eis libuerit, nos in cubilibus nostris invadent. Video denique nil aliud superesse quam ut sublato summo pontifice sanctissimo nostro de rebus humanis, satraps unus princepsve synagogae in demortui pontificis locum ab amicis patronisque iudeorum aut creetur aut sufficiatur parcat, queso veneratio tua prolixitati verborum; huc enim longius fortasse quam iudeorum decuit. | Maiestatem iusti doloris me impetus tulit, et pietas christianorum.
Quare tu, princeps illustris idemque religiosissime antistes, parvo aestimato auro atque divitiis hominum iniquorum, siquidem non potuis aut immanes belve aut foerae terrestres quam homines dicendi sint, speque contempta gratiae, superata formidine odii atque indignationis principum illorum, quos tu novit integritas asstitisse assistereque iudeis, in animadvertendo quidem in illos non magnificentiam modo atque animi celsitudinem prae te tulisse ab omnibus iudicaris. Quam primam tibi dedimus laudem, verum etiam accensum te atrocitate negotii et generosa indignatione flammatam ad solita tua egregia arma iustitie conversum fuisse, hactenus aequi omnis iudices rerum maxime laudant.
Nullus enim scelestorum hominum favor iustum iracundiae tuae gladium ab insondis perditorum furciferorum carnicibus avertere potuit. Quom potius pessimam illorum temeritatem, crudelitatemque simul, tum inquirendo tum puniendo, exemplo formidabili ac sanctissimo domuisti, neque expavisti adhibere supplicia, quibus tanti criminis immanitas digna erat. Et siquidem asperiora etiam adhibuisses, minime vituperandus fuisses; maximum etenim pietatis genus est in huiusmodi causis iudices esse crudeles. Scriptum enim in lege veteri esse didicimus pro delicti mensura et plagarum, modum esse adhibendum et dente pro dente, oculum pro oculo et pellem pro pelle. Et rursus per ea que peccaverit homo, per ea etiam torquendum esse. Et canonum decreto sanciri aequales poenas oportere criminibus irrogari. Et Iurisconsultus pro delicti cuiusque modo constituendum in facinorosos homines censet. Et Iurisconsultus etiam alio loco ait respiciendum esse iudicanti ne quid durius aut remissius constituatur quam causa deposcat; neque enim affectandam esse aut severitatis | aut clementiae gloriam, sed proprio iudicio, ut queque res [......] statuendum plane in levioribus causis proniores ad mansuetudinem iudices esse decere; in gravioribus vero severitate legum, cum aliquo temperamento benignitatis, utendum.
Quom vero hac in re lesa foret divina maiestas; quomque, ut philosophus ait, «finiti ad infinitum nulla sit proportio», poenaque consequenter debuisset omni fine carere absce autem finita ac terminata fuerit adhibita.
Certe fatendum est fuisse suppliciorum eiusmodi animadversionibus omnino temperamentum benignitatis admixtum. Neque enim sine graviori causae cognitione ad condempnationem prosiluisti, sed preceptum divi principis Iustiniani servasti, quo cavetur ut, qui sententam laturus sit, moderatione hoc teneat, ut videlicet non prius capitalem in quempiam pronat severamque sententiam quam in adulterii, vel homicidii, vel maleficii crimine, aut sua confessione, aut certe omnium qui tormentis interrogationibusve dediti fuerint, in unum conspirantium concordantiumque rei finem voce coniunctus sit, et sic in obiecto flagitio deprehensus, ut vix etiam ipse ea que commiserat negare sufficiat.
Tu igitur, qui solidum titulumque in Urbe illa principis possides, quod ad te spectare intelligeres purgandam esse provinciam tuam malis hominibus pessimis quoque omnium certe purgasti ac suadente iustitia procurasti, ut teterrima capita coniuratorum qui occiderunt occiderentur, qui afflixerant affligerentur, qui immolavant immolarentur, denique in eo in quo deliquerant, punirentur, quo nihil iustius, nihil sanctius ab antiquis legum conditoribus statui caverique potuit bonis quoque et rebus omnibus ipsorum filios et posteros spoliasti, ut quandoquidem iniuriam hanc, non tam infantis, quam ipsius Iesu Christi, veri atque unici Dei esse censeres, ut ob eam rem illam ad crimen lese maiestatis divine parciere , recte | diiudicare ipsi noxii, non solum in corpore punirentur, verum etiam mulctarentur.
In aere studuisti etenim divi principis Iustiniani legem sanctissimam immitari de crimine lesae maiestatis humane loquentem. Nam, quamvis filii in huiusmodi causis non immerito deberent paterno perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metiuntur. Vita tamen eis imperiali lenitate concessa omnis hereditatis successione privantur, ut eis perpetua egestate sordentibus sic mors solacium et vita supplicium.
Haec igitur tua acta iustissima me magis et magis incendunt ad te colendum observandumque et laudibus prosequendum. «Quamquam enim», ut Cicero ait, «omnis virtus ad se alliciat hominem, facitque ut eos diligamus in quibus illa ipsa inest». Iustitia tamen id maxime efficit quippe quam Cicero alio loco concordiam appellat societatis humane. Nam, et nihil honestum bonumque esse potest, quod iustitia vacet; itaque Iurisconsultus sapientissime diffinivit iustitiam esse artem boni et aequi, cuius merito quis nos sacerdotes appellet, quam etiam abhorrere a cupiditate glorie, Cicero voluit quasi veram atque sapientem animi magnitudinem que honestum quodque et legi rationique nature consentiarent in factis non in gloria positum iudicat principemque se esse mavult quam videri facilime etenim principem ad res iniustas impelli.
Si elato animo sit, et glorie cupiditate vincatur. Et profecto ad hanc ipsam virtutum omnium parentem excellentissimam iustitiam iamdiu te cohortatus est Deus ipse, non minus in veteri lege moysaica dum ait: «Diligite iustitiam qui iudicatis in terram». Et rursus «Iustitia et iudicium preparatio sedis tuae» atque alibi «Iustas sicut palma florebit et sicud cedrus que in Libano est multiplicabitur». | Et alio loco: «Sacrificate sacrificiumque iustitie». Itemque: «In memoria aeterna erit iustus et ab auditione mala non timebitur». Quam in evangelica nova: «Beati qui persequutionem patiuntur propter iustitiam; ipsorum enim est regnum celorum». Et alio loco: «Arguet mundum de peccato, iustitia et iudicio». Sed illustrissimum poetarum princeps inquit: «Discite iustitiam moniti, et non temnere divos». Et Plato ipse divinus comitem Dei iustitiam esse voluit; ait enim: «Deus principium medium et finem rerum, omnium continens recte incedit naturae ratione cuncta perlustrans, hinc iustitia sequitur vindex illorum qui divine legis praevaricatores extiterunt». Propheta vero ducem Dei dixit iustitiam, ubi ait: «Iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos». Et Cicero: «Iustam legem rectam quandam rationem appelat a deorum nomine tractam honesta, quidem imperantem contraria vero prohibentem».
Hec igitur sanctissima virtus quam olim relictis terris in celos poetae finxerant abiisse hoc tempore gloriose et apud te divertere et habitare dignata est. Quicquid vero laudis et glorie iustitie tribuitur. Illud omne quicumque sequitur ac ministrat, tamen sibi merito vindicabit. Duplex igitur tibi Magnificentissimo Iustissimoque Principi laus et gloria plane deditur una quidem ab hominibus quorum societas quom iustitiam omnino desideret et sine ea stare non possit, nulloque tempore illa vacare debeat abs te sapienter, fortiter ac opportune fuerit aducta atque in tutelam erecta.
Altera vero ab immortali rerum opifice, qui quom arriserit huic tuo strenuissimo memorabilique facinori, ubi de suae religionis honore ac statu penitus agebantur sempiternum in coelis ipsum tibi parasse premium beatumque reservasse locum certum est siquidem ut penas malas sic mercedes et praemia bonis tribuere iustum iudicem decet. Hic sane verus splendor est principi. Haec amplitudo magister | te in coelis afficit et clarum reddit in terris. Cuius animus humana contemnens iustitiam, ipsum ab exilio revocavit in patriam.
O fortunata infantuli occisio, que cum martyris incliti nivea cinxerit tempora vitta. Tibi quoque eius vindici apud homines quidem sempiterne lauree monumentum, apud Deum vero fructum summe beatitudinis comparaverit, planumque ad celos straverit iter. Ubi tu preditus tutissimo patrocinio beatissimi infantis, grandiora quam humana expectare premia, non immerito possis pro supplicio sumpto de impiis coniuratis pro expiatione scaeleris immanissimi pro vindicta innocentissimi intemeratique sanguinis. Erit igitur in coelis tibi extructa molles magnifico opere inciseque littere testes divine virtutis tue atque iustitie sempiternae.
Numquam de te hominum sermo silebit, laudesque conticescent. Ita tu, pro mortali vitae huius condicione immortalitatem ex hoc glorioso facinore consecuturus es. Magnum quidem ad te scribendi desiderium meum, laudatissime princeps, plura quoque alia presenti calamo committere me hortabatur, sed temporis brevitas premens, gelidaque temperies aeris atque horrenda bruma ardorem animi reprimunt. Multa enim preter laudes tuas scribere cupiebam adversus avaritiam clericorum, quibus die crastino cogitare prohibitis auri sacra fames et intollerabilis rabies inolevit atque amor sceleratus habendi nisi me non tam gelu quam metus favorque nimius iudeorum inflatum et stomachatum calamum comperasset. Malui enim iniusti silentii culpare prehendi quam iuste loquacitatis crimine condempnari.
Valeat Dignissima Veneratio et Claritas Tua gravissime antistes princepsque christianissime, cui me et si corpore tenuem attamen animi voluntatisque optime viribus amplum non secus ac filium servumque commendo.
Scripta XIIII kalendas februarii 1476. |
Bartholomeus Paiarinus iurisconsultus vicentinus Venerationi Tuae subditus, observantia non mediocri.
Context note
Cicero, De Officiis, I, 68.
Context note
Ennius, Annales, VI, 25.
Context note
Sallust, De Catilinae Coniuratione, 11.
Context note
Cicero, De Officiis, II, 77.
Context note
Psalm 21, 14.
Context note
Cicero, Orationes in Catilinam, I, 2.
Context note
Nicholas of Cusa, De Docta Ignorantia, I, 3.
Context note
Cicero Laelio de Amicicitia3?
Context note
The quotation comes from the fist vers of the Book of Wisdom. It is worth to mention that the Book of Wisdom, while in the Catholic canon, is omitted in the Jewish canon.
Context note
Psalm 89, 15.
Context note
Psalm 92, 13.
Context note
Psalm 4, 6.
Context note
Psalm 112, 6-7.
Context note
Matthew 5, 10.
Context note
John 16, 8.
Context note
Virgilius, Æneis, VI, 620.
Context note
Psalm 85, 14.
Textual note
Follows michi ipse expunged
Textual note
Follows festis expunged
Textual note
Follows ec expunged
Textual note
Follows et expunged
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Sic
Textual note
Follows duer expunged
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Follows ce expunged
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Uncertain reading
Textual note
Uncertain reading