trento

Monumenta Symoniniana

October 15, 1476

Heinrich von Absberg to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 76, cc 1r. Single paper sheet in good conditions written by an unknown scribe, with remains of a wax seal.

Reverende Pater, Domine et Amice colendissime, cum nostri commendatione sincera, complacendi voluntate.

Reverende Pater, fatemur nos iuxta condita sepius scribere debuisse, presertim in facto iudeorum. Sed, postquam tanta evenerunt obstacula, nichil fixi neque certi prout polliciti sumus in ea re significare potuimus, prout presentium exhibitor, fidelis noster capellanus dominus Gregorius Griespeckt, ex iussu nostro, non solum nos apud Paternitatem Vestram excusando, sed omnem rem gestam cum iudeis punctualiter enarrabit, cui Paternitas Vestra Reverendissima fidem creditivam adhibere ad prenominato dignetur. Alia modo non sunt scribenda. Saltim nota digna solum quod ducatus Austrie, cum pluribus milibus Bohemorum, iam satis dure cruciatur, quorum potentiores capitanei sunt dium de Sternberg et Straumberg postea Kubick et aliis, prout credimus Paternitas Vestra Reverendissima prius esse de hiis certioratam et bona Ecclesie nostre in Austria sita per inimicos undique circumvallata sunt, et illa turbata tempora neminem adeo trucidat sicut nos clericos et bona nostra. Omnipotens Deus et sanctus Petrus velit providere sue navicule, quam Omnipotens Deus votive et feliciter per tempora longiora conservare dignetur.

Datum Ratispone, quintadecima die mensis octobris anno Domini, et cetera, LXXVI.

Enricus, Dei gratia episcopus Ratisponensis.