November 10, 1476
Angelo Fasolo to Odorico da Roccabruna
Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 74a, cc 18r-19r. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.
Angelus episcopus Feltrensis, et cetera, Spectabili Viro Domino Odorico de Rochabruna capitaneo Castri Silve mihi honorando, et cetera.
Spectabilis Vir, scripsistis mihi hodie per litteras vestras quemadmodum presbiter Iohannes, rector ecclesie Levigi, graviter egrotaret et quod nulla admodum exigua spes erat de salute corporea. Quod profecto, gravi animo accepi, quia eum cupio diu vivere et esse incolumen.
Item, quod homines et vicini ipsius loci ad me scripsissent ut non deberem ad illud beneficium aliquem preficere sacerdotem ad presentationem reverendissimi domini mei Tridentini seu vestram eius nomine. Sed ad presentationem eorum tamen, qui pretendunt ius habere presentandi dissuadentes nolimus eorum annuere instantie; ad quod respondeo quod Spectabilitas Vestra debet esse tantae sapientie ut certe confidat me pro debito meo non commissurum tantam lenitatem, ut aliquem sacerdotem investirem ad requisitionem dictorum hominum. Tum, qui ipsi non intelligunt neque discernunt qui sit ydoneus et qui indignus existat ad regimen et curam animarum, que est ars artium; tum etiam, quia ad eos non spectat ad id ius eligendi seu presentandi, licet pium esset interdum beneficio preficere sacerdotem parrochianis | gratum, et de cuius vita et morum honestate bene confiderent, quare non sitis solliciti super inde, quia ius meum nemini dabo.
Super eo autem, quod litteris vestris dictis, dictum ius presentandi ad reverendum dominum Tridentinum tanquam dominum temporalem pertinet, plurimum miror. Scio id non esse de mente domini mei Tridentini, neque vos, de sua commissione scripsisse quom optime norim de probitatem, iustitiam et aequitatem sue dominationis, qui non vult in eo in quo non debet filii et servitoris iurisdictionem occupare, neque falcem ponere in messem alienam, maxime quom sibi non constet a se vel predecessoribus suis dictam ecclesiam fundatam seu dotatam fuisse, ex quo iuspatronatus ei fuerit legittime quesitum.
Cupio proinde sue dominationis has vestra litteras reddi, ut omnia plene intelligat et ita rogo facere curetis, alioquin per alias meas cuncta sibi referam. Quare pro Deo velitis deinceps correctius scribere, et quando alicuius ecclesie vacatio venerit per me investiendis favere. Sic enim vecti hominis et digni rectoris officium implebitis cum magna laude et gloria vestra remque omnem prefato reverendo domino meo et mihi regendam gubernandamque dimittite, quia pater filio imperabit, et sibi obsequetur et filius pro temporis opportunitate ad paternam accedet clementiam et benigne exaudietur.
Ceterum per aliud bullectinum, verba quedam scripsistis de fratre Iohannis Dominici, que prima facie quid sibi vellent prorsus ignorabam sed accersito, deinde vicario meo animum et summam vestram plane intellexi persuadeat sibi Spectabilitas Vestra me non eiusdem unquam fuisse nature, ut malis et criminosis adheserim, vel faverim, immo capitali semper sum odio prosequutus. Desydero peccata puniri et potissime clericorum. Delicti vero eius, de quo loquimur animadversionem | faciat dominus meus Tridentinus, de qua nullatenus me impediam.
Bene valete.
Feltri, X novembris 1476.
Context note
Gregory the Great, Regula Pastoralis, I, 1.
Textual note
Follows et expunged