trento

Monumenta Symoniniana

March 1, 1476

Raffaele Zovenzoni to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 10, cc. 7v-8r. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Divo Ioanni antistiti Tridentino Raphael Zovenzonius poeta se commendat.

Nudius tertius fratri Nicolao litteras ad te dedi. Nunc vero Stephano redeunti isthuc codicillos non dare nephas duxi, presertim qui me abs te te accusatum ait tarditatis, a qua tantum abhorreo quanta qui maxime. Qui vero litteras tuas non legam in causa sunt occupationes tue, quibus nedum veniam do, veram angor interdum talem principem Deo natum et musis villa animi perturbatione teneri. Tu vero, qui rebus omnibus praestas, modum tenes non nescius divini carminis Focilidis, cuius est initium: «πάτρομ μέτρον ἄριστον».

Reliquum est, ut licet scribendi facultas non datur at recordandi | datur.

Vale; meque, quod facis, ama.

Venetiis, kalendas marciis 1476.